Eumalacostraca
- Peracarida
- Eucarida
- Pro ordines, vide commentarium.
Eumalacostraca sunt subclassis crustaceorum, paene omnia malacostraca viva comprehendens, circa 40 000 specierum descriptas.[1] Reliquae subclasses sunt Phyllocarida et fortasse Stomatopoda subclassis Hoplocaridorum.[2]
Eumalacostracis sunt undeviginti segmenta (quinque cephalica, octo thoracica, sex abdominalia). Appendices thoracicae artus habent et natando ambulandoque adhibentur. Communis auctor generis carapacium? habuisse putatur, quod plurimae species vivae habent, sed in nonnullis gregibus amissum est.
Taxinomia
[recensere | fontem recensere]Martin et Davis sequentem eumalacostracorum vivorum classificationem proposuerunt, ad quam ordines exstincti additi sunt, a signo † notati.[2]
Grex a Carolo Grobben primum descriptus[3] Stomatopoda comprehendit, et aliqui scientes hodierni hac definitione iam utuntur. Hic autem commentarius Martin et Davis sequitur, Stomatopodis exclusis, quae in sua subclassi, Hoplocaridis, describuntur.
Subclassis Eumalacostraca Grobben, 1892
- Superordo Syncarida Packard, 1885
- †Ordo Palaeocaridacea
- Ordo Bathynellacea Chappuis, 1915
- Ordo Anaspidacea Calman, 1904 (Stygocaridacea comprehendens)
- Superordo Peracarida Calman, 1904
- Ordo Spelaeogriphacea Gordon, 1957
- Ordo Thermosbaenacea Monod, 1927
- Ordo Lophogastrida Sars, 1870
- Ordo Mysida Haworth, 1825
- Ordo Mictacea Bowman, Garner, Hessler, Iliffe & Sanders, 1985
- Ordo Amphipoda Latreille, 1816
- Ordo Isopoda Latreille, 1817
- Ordo Tanaidacea Dana, 1849
- Ordo Cumacea Krøyer, 1846
- Superordo Eucarida Calman, 1904
- Ordo Euphausiacea Dana, 1852
- Ordo Amphionidacea Williamson, 1973
- Ordo Decapoda Latreille, 1802
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gary C. B. Poore (2002). "Introduction". Crustacea: Malacostraca. Zoological catalogue of Australia. 19.2A. CSIRO Publishing. pp. 1–7. ISBN 9780643069015
- ↑ 2.0 2.1 J. W. Martin & G. E. Davis (2001) (PDF). An Updated Classification of the Recent Crustacea. Natural History Museum of Los Angeles County. pp. 132 pp
- ↑ C. Grobben (1892). "Zur Kenntnis des Stammbaumes und des Systems der Crustaceen". Sitzungsberichte der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Vienna. Mathematisch-naturwissenschaftliche Classe 101: 237–274.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide "Eumalacostraca" apud Vicispecies. |