Eva
Appearance
Haec pagina mulierem primam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Eva” appellatur, vide Eva (discretiva).
Secundum Biblia, Eva (etiam Heva vel Hava scripta; Hebraice חַוָּה Hawwāh, Graece Εὕα) fuit omnium mulierum prima, quam Deus ex Adam protoplasti costa formavit, quam intuitus Adam, ait, "Haec nunc os ex ossibus meis / et caro de carne mea! / Haec vocabitur Virago, / quoniam de viro sumpta est haec" (Genesis 2:23). Eva a serpente seducta edit de fructo vetito, maritoque ut idem faceret, persuasit. Hac de causa difficultati pariendi, et rigidae subiectioni, peculiariter a Deo iudice addicta est. Dicitur hic eventus fuisse causa mortis hominum.[1]
Hebraice חַוָּה Ḥawwāh significat 'vitam'.
In Nova Vulgata scribitur:
- Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. (Gen. 2:21-22)
- Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Gen. 3:20)
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aliquae locutiones ex Hofmanni Lexico universale, s.v. "Eva", captae sunt.