Jump to content

Evangelismus

E Vicipaedia
(Redirectum de Evangelicalismus)
Haec pagina de motu inter ecclesias Protestantes narrat. Si ecclesias Protestantes sive Evangelicas sensu latiore quaeris, vide Protestantes.

Evangelismus est motus Protestanticus qui annis fere 1730/1740 in Britanniarum Regno coepit. Nomen exactam definitionem non habet, quia sunt multae ecclesiae Evangelicae inter se dissimillimae et plurimi Christiani Evangelici, qui aliis ecclesiis adhaerent. Tamen plerique credentes consentiunt de his quae inferiora sunt:

  • Necessitas omnium hominum conversionis (Christiana renascentia)
  • Motus expansio et religionis propagatio
  • Magna Bibliorum consideratio velut ethica auctoritas
  • Emphasis mortis et resurrectionis Christi

Investigator David Bebbington hos quattuor aspectus "convertismum, activismum, biblismum, et crucicentrismum," nuncupavit, quos iunctos quattuor columnas formarent, in quibus Evangelismus conditus esset.

Nihilominus, nomen Evangelismi non omnino ad conservativismum sive fundamentalismum refert. Quamquam pleraeque Evangelicae ecclesiae, praeter Civitates Foederatas, vere et multum conservativae sunt, eodem nomine aliqui progressistici, pluralistici, et adhuc universalistici ecclesiae religiosique circuli utuntur.

Sunt in Civitatibus Foederatis plurimae Evangelicae ecclesiae. Civitatum Foederatarum Ecclesia Libera Evangelica (Anglice: Evangelical Free Church) potentis conservativae Evangelicae ecclesiae exemplum est.

Ambiguitas nominis

[recensere | fontem recensere]

Verbum "evangelicus" a Graeco "evangelium" (εὐαγγέλιον) deductum est. Hoc sensu "evangelicus" est, qui secundum praecepta evangelii vivit sive in verba Iesu Christi credit. Notio paulatim in totum Novum Testamentum translata est. Tempore reformationis theologi Protestantes (ut puta Martinus Lutherus) verbo usi sunt, ut ecclesiam suam a Catholica distinguerent. In Germania, Helvetia et Dania, imprimis a Lutheranis, notio sensu latiore verbis "Protestans", "Protestanticus" et "Reformatorius" synonyma adhibetur. Videri potest in nominibus multarum ecclesiarum, inter quas sunt Ecclesia Evangelica Lutherana in America, Synodus Evangelica Lutherana Visconsiniana, Ecclesia Evangelica Lutherana in Canada, Ecclesia Evangelica in Germania.

In Britanniarum Regno verbum "evangelicus" mox verbo "protestanticus" demotum est.[1]. Saeculo duodevicesimo medio verbum denuo in usum venit Methodistas designans.[2] Anno 1846 Londinii Societas Evangelica (Anglice: Evangelical Alliance) condita est. Auctores societatis non nisi parvam Protestantismi partem repraesentaverunt, quae a Pietismo et a motibus "renascentiae Christianae" repetunt. Quare societatem non "Protestanticam", sed, ut sit distinctio, "Evangelicam" nominaverunt.[3]

In Civitatibus Foederatis Americae saeculo undevicesimo ineunte Robert Baird[4] et alii inter evangelici et non-evangelici distinguerunt. Eorum sententia evangelici erant omnes Protestantes, qui Biblia tamquam vitae canonem obtinuerunt. Non-evangelici erant Catholici, Unitarii, Swedenborgiani, Iudaei, Athei et Socialistae. Versus saeculi undevicesimi finem demum, cum intra Protestantismum Americanum controversia de Liberalismo theologico orta est, notio evangelicus magis magisque certam intra Protestantismum factionem designare coepit.[5]

Cum in lingua Theodisca "evangelicus" semper sensu latiore pro "protestanticus" adhibebatur, decennio 1970 novum verbum "evangelikal" (evangelicalis) ad Evangelismum designandum formatum est,[6] quae nunc pro verbo Anglico "evangelical" (sensu strictiore) passim in usu est.

  1. Kienzler, Klaus (2007). Der religiöse Fundamentalismus: Christentum, Judentum, Islam. 4. editio, Monaci : Beck, p. 39.
  2. Laubach, Fritz (1972). Aufbruch der Evangelikalen. Witten. ISBN 3-417-00401-2, p. 13 s.
  3. Vide: Beyreuther, Erich (1969). Der Weg der Evangelischen Allianz in Deutschland. Wuppertal, p. 10 ss.
  4. Baird, Robert (1844). Religion in America
  5. Lotz, Denton (1970). The Evangelisation of World in this Generation. The Resurgence of a Missionary Idea among the Conservative Evangelicals. Hamburgi, p. 66 ss.
  6. Herrmann, Christian (2004). Wahrheit und Erfahrung: Themenbuch zur Systematischen Theologie. Vol. 1. Brockhaus. ISBN 3-417-29484-3, p. 210 s. (in interrete: GoogleBooks)