Factio Romania magna
Factio Romania Magna (Dacoromanice Partidul România Mare vel PRM) factio politica Dacoromanica est.
Consilia politica
[recensere | fontem recensere]PRM et consilia communistica et nationalista miscet et saepe minoritates ut Iudaeis et Zingaris crimini dabat, si qua difficultas in Romania exsistit. Praeterea flagitat, ut partes Romaniae post Bellum mundanum secundum demptae patriae iterum consociantur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Factio anno 1991 condita est et Cornelius Vadim Tudor ex hoc anno usque ad annum 2015 praeses fuit, quo anno mortuus est. Annis 2000 et 2004 legati factionis ad Cameram Legatorum electi sunt, deinde autem suffragia perdebat. Anno 2009 tres legatos in Parlamentum Europaeum misit, neque autem anno 2014 iterum electi sunt[1]. Quamquam anno 2013 aliqui sodales Cornelium Vadim Tudor praesidem factionis deponere conati sunt[2][3], die 28 Novembris 2014 a iudicio in hunc magistratum restitutus est[4].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Cornelius Vadim Tudor apud facebook
- Pagina officialis factionis PRM
- diurnum ziarulromaniamare.ro
- diurnum ziartricolorul.ro