Felix qui potuit rerum cognoscere causas
Appearance
"Felix qui potuit rerum cognoscere causas" est quadringentesimus nonagesimus versus secundi libri Georgicorum a Vergilio compositorum. Haec verba ad carmen didacticum Lucretii De rerum natura et ad Lucretium ipsum referri putantur: is enim causas rerum naturalium opere suo indagare conatus est.
Contextus
[recensere | fontem recensere]Poëta vero in hoc loco duo cognitionis genera describit:
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.[1]
Gregson Davis putat Vergilium hic analogian inter philosophum felicem et agricolam felicem fecisse.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Georgica lib. 2 in The Latin Library