Ferdinandus de Saussure
Ferdinandus de Saussure, vulgo Ferdinand Mongin de Saussure (natus Genavae die 26 Novembris 1857; mortuus Vufflens-le-Château in vico Pagi Valdensi die 22 Februarii 1913), fuit philologus et semioticus Helveticus linguarum Indoeuropaearum peritus.[1][2] Late putatur unus e patribus linguisticae saeculi vicensimi,[3][4][5][6] et unus e maioribus patribus (una cum Carolo Sanders Peirce) semioticae (vel semiologiae).[7]
De vita
[recensere | fontem recensere]Saussure, filius Henrici de Saussure, in multis erat, qui eo tempore linguae studebant; philologi Graeca antiqua, Latina, atque Sanscrita eruditi, quarum studium, quo comparabantur morphologicae inter linguas similitudines, generaverat opinionem familiae linguarum Indoeuropaearum. Cum unum annum Berolini studeret, opus perfectum Mémoire sur le système primitif des voyelles dans les langues indo-européennes (1879) scripsit. Lipsiae anno 1880 doctor factus est magisterque Lutetiae erat annos undecim. Genevam anno 1891 rediit, ibique universitate docere coepit cursum linguisticae generalis.
De doctrina
[recensere | fontem recensere]Modum de lingua cogitandi instigavit, quod linguam dictam scriptae praetulit. Quae cogitatio praecipue quaestiones linguisticas saeculi vicesimi informavit.
De lingua aliisque signorum compagibus investigandis praecepta dedit tribus acroasibus annis 1900 atque ineuntibus annis 1910 habitis. Quae praecepta ad structuram linguae humanae ratione scientifica investigandam quam plurimum contulerunt. Qua de causa Saussure a multis structuralismi pater et semiologiae[8] praecursor habetur.
Hodie nomen Ferdinandi de Saussure notum est praesertim libro Cours de linguistique générale inscripto, a Carolo Bally et Alberto Sechehaye collegiis ex illius acroasibus collecto. Cours ille primum anno 1916 e prelo exiit, denuo autem anno 1922. Quo in libro complures notiones utiles ad humanae linguae structuram explicandam descriptae sunt, sicut synchronia et diachronia, langue et parole, natura arbitraria signi linguistici, significatum et significans, locutio et scriptio, relationes syntagmatica et associativa.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- Saussure, Ferdinand de. 2002. Écrits de linguistique générale. Ediderunt Simon Bouquet & Rudolf Engler. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-076116-9.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bouquet, Simon. 1997. Introduction à la lecture de Saussure. Lutetiae: Payot.
- Chapman, S., et C. Routledge. 2005. Key Thinkers in Linguistics and the Philosophy of Language. Edimburgi: Edinburgh University Press.
- Fehr, Johannes.2003. Linguistik und Semiologie: Notizen aus dem Nachlass: Texte, Briefe und Dokumente. Francoforti.
- Gadet, Françoise. 1987. Saussure, une science de la langue. Lutetiae: PUF.
- Godel, Robert. 1969. Les sources manuscrites du Cours de linguistique générale. Lutetiae: Droz.
- Harris, R., et T. J. Taylor. 1989. Landmarks in Linguistic Thought: The Western Tradition from Socrates to Saussure. Ed. 2a.
- Joseph, J. E. 2012. Saussure. Oxoniae: Oxford University Press.
- Lodge, David, et Nigel Wood. 2008. Modern Criticism and Theory: A Reader. Pearson Education.
- Nöth, Winfried. 1990. Handbook of Semiotics. Bloomingtoniae: Indiana University Press.
- Robins, R. H. 1979. A Short History of Linguistics. Ed. 2a. Longman Linguistics Library. Londinii et Novi Eboraci.
- Sanders, Carol. 2004. The Cambridge Companion to Saussure. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Thomas, Margaret. 2011. Fifty Key Thinkers on Language and Linguistics. Londinii et Novi Eboraci: Routledge.
- Wintle, Justin. 2002. Makers of modern culture. Londinii et Novi Eboraci: Routledge.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum de Saussure spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • |