Fern Coppedge
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b6/Village_in_Winter.jpg/220px-Village_in_Winter.jpg)
Fern Isabel Coppedge (28 Iulii, 1883 – 21 Aprilis, 1951)[1] fuit pictrix impressionista Civitatum Foederatarum.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nata oppido Cerro Gordo prope Decatur (Illinoesia) Iohanne L. Kuns et Maria Dilling Kuns, magnam vitae partem in Pennsilvania degit. Ibi socia visa est Scholae New Hope Impressionismi Americani, Communitatis Academiae Bellarum Artium Pennsilvaniensis, Foederis ad Artem Philadelphiensis, et scholae, quae nomine Impressionismi Pennsilvaniensis innotuit.[2][3]
Disciplinam in Instituto Artis Chicagensis, Foedere Discipularum Artis Novae Eboraci, et Academia Bellarum Artium Pennsilvaniensis accepit.[4] Praemia plura recepit, inter alia Nomisma Shillard Philadelphiense, Nomisma Aureum ab Expositione Factorum Feminarum, Nomisma Aureum a Sodalitate Plastico Philadelphiensi, et Praemium H.O. Dean Kansanopolitanum Topiae. Socia fuit plurium collegiorum artium, inter alia Foederis ad Artem Philadelphiensis, Foederis Discipularum Artis Novae Eboraci, et Denarum Philadelphiensium.[2]
Ob topias impressionisticas, in quibus vicos agrosque Comitatus Bucks nivosos pinxit, innotuit. [5]
Musaeum Michener in Doylestown (Pennsilvania) 50 eius picturarum anno 1990 exposuit cum titulo "Fern Coppedge: Femina Oblivia" et catalogo 48 paginarum. Anno 2020–2021 iterum eius picturas solitarias exposuit cum quibusdam recens paratis et schedis ab ea collectis recensque in formam digitalem redactis.[6]
In New Hope (Pennsylvania) die 21 Aprilis 1951, octavo et sexagesimo aetatis suae anno, mortua est.[1]
Roberto W. Coppedge praeceptori scientiae et botanistae, in Missuria anno 1878 nato, anno 1904 nupsit (sunt qui errore 1910 dicant). Ille in New Hope anno 1948 post matrimonium 44 annorum mortuus est.[7]
Venditiones
[recensere | fontem recensere]Anno 2011 topia Coppedge nuper reperta, cui titulus erat October, auctione $29,800 veniit. Anno 2006 alia auctione pictura quaedam Coppedge $308,000 venierat.[8]
References
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Fern Coppedge. . Gratz Gallery & Conservation Studio
- ↑ 2.0 2.1 Fern Isabel Coppedge. . Freeman's. 2 Augusti 2016
- ↑ Fern I. Coppedge. . Bucks County Artists (James A. Michener Art Museum)
- ↑ Fern Isabel Kuns Coppedge (1883 - 1951). . Ashley John Gallery
- ↑ Fern Isabel Kuns Coppedge. . AskArt
- ↑ Fern Coppedge: New Discoveries. . Michener Art Museum. 2020
- ↑ Biography. . Pennsylvania Through the Eyes of Fern Coppedge
- ↑ "Fern Coppedge Painting Found At Hot Dog Stand Auctioned For $30,000 By West Highland Art Auction Brokers & Freeman's Auctions", PRWeb (nuntius proprius), 19 Decembris 2011