Firrel
Locus: 53°20′0″N 7°40′0″E
Numerus incolarum: 829
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Firrel est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Ab anno 1972 Firrel cum aliis communibus ad commune generale Hesel pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1762 Firrel colonia in palude condita est. Hoc tempore (1744 - 1806) haec regio ad Borussiam pertinuit. Firrel ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Firrel Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1865 hic communitas Baptistarum condita est. Ab anno 1885 Firrel ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 Saxoniam Inferiorem. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Firrel cum communibus Brinkum, Hesel, Holtland, Neukamperfehn atque Schwerinsdorf ad commune generale Hesel se coniunxit[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Firrel spectant. |