Jump to content

Lucius Flavius Arrianus

E Vicipaedia
(Redirectum de Flavius Arrianus)
Wikidata Lucius Flavius Arrianus
Res apud Vicidata repertae:
Lucius Flavius Arrianus: imago
Lucius Flavius Arrianus: imago
Nativitas: 89 CE, 95 CE; Nicomedia
Obitus: 175, 180; Athenae
Patria: Roma antiqua
Vide etiam paginam fere homonymam: Arrianus (meteorologus).

Lucius Flavius Arrianus seu breviter Arrianus, Graece Ἀρριανός (natus Nicomediae circa annum 86;[1] mortuus, fortasse Athenis, inter annos fere 150 et 170) fuit rerum gestarum scriptor Graecus et vir publicus Romanus. Inscriptionibus coaevis "philosophus, senator, legatus pro praetore", "consul, philosophus" commemoratus est.[2] Operum eius optime aevo nostro cognitum est vita Alexandri Magni, titulo Anabasis Alexandri.

Sed de anno nativitatis nihil scitur nisi quod, eo anno quo consul suffectus Romanus creatus sit, ante annos fere 42 natum esse debuerit: ergo fortasse anno 86, certe inter 82 et 90,[1] Nicomediae natus est. Ibidem educatus est: patriam suam Bithyniam esse iactitavit historiamque regionis conscripsit.[3] E familia civium Romanorum ortus est. In urbe nativa sacerdos Demetris et Corae meruit. Discipulus fuit Nicopoli in urbe, anno circiter 108,[4] philosophi Epicteti cuius Diatribas exscripsit: has non ante principatum Antonini Pii divulgari curaverit.[5] Eisdem annis ut videtur in mysteriis Demetris Eleusiniis initiatus est.[6]

Anno circiter 110 eques militavit in Norico et Pannonia;[4] post duos annos inter consiliarios fuisse censetur C. Avidii Nigrini, legati Achaiae, mox morituri iussu imperatoris Hadriani.[7]

Senator Romanus anno fere 120 adlectus est, fortasse "inter praetorios"[4] et suadente Hadriano,[8] qui Epictetum "in summa familiaritate ... habuit"[9] Arrianumque cognovit.[10] Proconsul provinciae Baeticae anno circiter 125 meruerit si idem sit atque "Arrianus" qui poëma Graecum Cordubae eis annis inscripsit.[11] Arrianus, circa annum 129 consul suffectus creatus, deinde ad annum fere 137 legatus Augusti pro praetore Cappadociae erat.[12] Anno 131/132 oram maritimam Ponti Euxini visitavit et in Periplo Maris Euxini descripsit.[13] Anno 135 contra Alanos militavit et opusculum de expeditione scripsit.[14] Anno fere 137 Tactica composuit.[15] Legatus Syriae inter annos fere 137 et 141 meruisse proponitur, sed hoc incertum manet.[16]

Deinde Athenis vixit civisque Athenarum factus est. Post 146 (anno enim 145/146 archon eponymus Atheniensis fuit) sed ante 180 mortuus est.[17]

De studiis scriptisque

[recensere | fontem recensere]

Auctor novae Anabasis, equorum canumque venationisque amator, sibi agnomen "Xenophon" nonnumquam usurpavit.[18][13]

Brianus Bosworth Arrianum satis iuvenem Anabasin Alexandri composuisse, quo tempore magistratus sacerdosque Nicomediensis meruerat, opera Graeca nonnulla iam scripserat, sed nec consul nec senator Romanus creatus sit neque urbem Romam visitaverat. Appianus historicus (anno circiter 165 mortuus) in Bellis civilibus suis varias res ex Anabase Alexandri extraxisse constat (nomine auctoris non citato).[19] Vitae Timoleontis et Dionis(en) iam iuvenis scripserat. Eisdem annis Bithyniaca parare coeperat sed post Anabasin conscripserit, historiam provincialem hodie deperditam, cui praefationem de studiis officiisque suis anteposuit: huius praefationis Photius in Bibliotheca sua epitome inseruit.[20] Quibus annis alia opera historica scripserit nescitur.

Tamquam dux militaris Romanus sed praecipue philosophus Graecus celebratus est aevo Romano: Dio Cassius historicus, qui et ipse e Bithynia ortus est, vitam Arriani philosophi composuit.[21] Apud Lucianum "Arrianus, Epicteti discipulus, vir Romanus inter primos, studiis tota vita versatus" describitur.[22] Saeculo IV Themistius Arrianum laudavit scriptorem qui contra Alanos militavisset.[23]

Alexandri anabasis, 1575
Historica et politica
Varia
  1. 1.0 1.1 Ita proposuit Syme (1982) p. 183, cf. 210; Bosworth (1980-1995) vol. 2 p. 1
  2. Bosworth (1972) pp. 168-169
  3. Bithyniaca FGrHist 156 F 14; Syme (1982) p. 209
  4. 4.0 4.1 4.2 ; Bosworth (1980-1995) vol. 2 p. 1
  5. Syme (1982) p. 209
  6. Cf. Anabasis Alexandri 3.16.8
  7. Bosworth (1972) p. 184 nota 2; Syme (1982) p. 185
  8. Syme (1982) pp. 190-192
  9. Historia Augusta "Hadrianus" 16.10
  10. Periplus Maris Euxini 2.4
  11. Bosworth (1976); Syme (1982) p. 183
  12. Syme (1982) pp. 183, 200-203
  13. 13.0 13.1 13.2 Tim Rood, "Black Sea variations: Arrian's Periplus" in Cambridge classical journal vol. 57 (2011) pp. 137-163 JSTOR
  14. De acie contra Alanos; Dio Cassius, Historia Romana 69.15.1; Bosworth (1977); Syme (1982) p. 201
  15. Syme (1982) p. 203
  16. Syme (1982) pp. 203-205
  17. Bosworth (1972) p. 181
  18. Periplus Maris Euxini 1.1, 12.5, 25.1; Cynegeticus 1.4, 16.6, 22.1
  19. Bosworth (1972) pp. 172-178
  20. Photius, Bibliotheca 93 = FGrHist 156 F 14; Bosworth (1972) pp. 178-181
  21. Suda s.v. "Dio Cassius"
  22. 22.0 22.1 Lucianus, Alexander seu pseudomantis 2
  23. Themistius, Orationes 34 [pp. 451-452 Dindorf], cf. 17 [p. 262]
  24. 24.0 24.1 A. B. Bosworth, "Arrian at the Caspian Gates: a study in methodology" in Classical quarterly vol. 33 (1983) pp. 265-276 JSTOR
  25. Syme (1982) pp. 188-189, 204-205
  26. Philip A. Stadter, "The Ars Tactica of Arrian: tradition and originality" in Classical philology vol. 73 (1978) pp. 117-128

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • A. B. Bosworth, "Arrian's literary development" in Classical quarterly vol. 22 (1972) pp. 163-185 JSTOR
  • A. B. Bosworth, "Arrian in Baetica" in Greek, Roman and Byzantine studies vol. 17 (1976) pp. 55-64
  • A. B. Bosworth, "Arrian and the Alani" in Harvard studies in classical philology vol. 81 (1977) pp. 217-255 JSTOR
  • A. B. Bosworth, A historical commentary on Arrian’s History of Alexander. Voll. 1-2. Oxonii: Clarendon Press, 1980-1995
  • Marie Louise Chaumont, "Arrian" in Encyclopaedia Iranica Online (Anglice)
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 156: vol. 2B pp. 855-883; "Kommentar" pp. 551-587
  • Eduard Schwartz, "Arrianus (9)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 2 fasc. 1 (1895) coll. 1230-1247
  • "Arrianus" in Gulielmus Smith (18441849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
  • P. A. Stadter, Arrian of Nicomedia. Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1980
  • Ronald Syme, "The career of Arrian" in Harvard studies in classical philology vol. 86 (1982) pp. 181-211 JSTOR
  • H. Tonnet, Recherches sur Arrien: sa personnalité et ses écrits. 2 voll. Amstelodami, 1988
  • G. Wirth, "Anmerkungen zur Arrianbiographie" in Historia vol. 13 (1964) p. 213 ff.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arrianum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •