Indica (Arrianus)
Appearance
Indica (Graece Ἰνδικά) est opus a L. Flavio Arriano in dialecto Ionica Graeca saeculo II medio scriptum de expeditione navali Nearchi qui iussu Alexandri regis Macedonum ab ostiis fluminis Indi usque ad Sinum Arabicum per mare Indicum anno fere 325 a.C.n. iter fecit. Fons praecipuus huius operis fuit Navigatio (Παραπλοῦς) a Nearcho ipso scripta.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones et versiones
- Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus (Graece, Latine)
- A. G. Roos, G. Wirth, edd., Flavii Arriani quae exstant omnia (Nova ed. Lipsiae: Teubner, 1967-1968) vol. 2 pp. 1-73