Flavius Bassus Herculanus
Appearance
Flavius Bassus Herculanus (natus saeculo 5|mortuus post annum 451) vir publicus vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Bassus anno 450 Iustam Gratam Honoriam duxit, sororem Valentiniani III imperatoris, quae, quod frater ei matrimonium negaverat timens, ne maritus imperium flagitaret, stuprum cum Eugenio camaerario suo fecerat. Valentinianus itaque senatorem Bassum elegit, quem purpuram petere suspicatus non est. Honoria autem Attilam regem Hunnorum auxilio clam vocavit et bellum anni 451/452 provocavit[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Bassus anno 452 consulatum gessit una cum Flavio Sporacio collega[2].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Iordanes, Getica 223–224; Romana 328.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ioannes Antiochensis, fragmentum 84
- ↑ CIL V 5414
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Marcianus Augustus et Valerius Faltonius Adelfius |
Consul 452 cum Flavio Sporacio |
Successores: Flavius (Rufius?) Opilio et Flavius Iohannes Vincomalus |