Flavius Decius Paulinus Iunior
Appearance
Flavius Decius Paulinus Iunior
Familia
[recensere | fontem recensere]E gente clara Decia natus est. Pater eius Basilius Venantius Iunior (consul anni 508), frater Flavius Decius Iunior erat, consul anni 529.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 534 Decius Paulinus ab Athalarico rege Ostrogothorum consul Romanus nominatus et a collega Imp. Caesare Flavio Petro Sabbatio Iustiniano Augusto IV probatus est. Fuit ultimus consul, qui Romae magistratum iniit atque seriem MXLIII annorum finivit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Martindale, John R., The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. IIIb, Cambridge, 1992, p. 973.
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus III (sine collega) |
Consul 534 cum Imp. Caesare Flavio Petro Sabbatio Iustiniano Augusto IV |
Successores: Flavius Belisarius (sine collega) |