Foedus Trium Imperatorum
Foedus Trium Imperatorum die 22 Octobris 1873 ab Alexandro II, imperatore Russiae, Gulielmo I imperatore Germanico atque Francisco Iosepho imperatore Austro-Hungarico in Palatio Belli Fontis apud Vindobonam signatum est.
Decreta et consilia
[recensere | fontem recensere]Foedus trium priscorum morum studiosorum imperatorum signatum est, ut "pax hodierna Europae teneretur et res novae - etiam vi adhibita - supprimerentur". Si quae controversiae orirentur, imperatores familiariter eas componerent. Re vera Otho de Bismarck cancellarius Theodiscus hoc foedere Russiam et Austriam impedire conabatur, ne socii Franciae fierent.
Finis foederis
[recensere | fontem recensere]Mox autem foedus fractum est: Inter Crisem Balcanicam (1876 - 1878) Russia contra voluntatem Austriae Imperium Ottomanicum aggressa est. Anno 1881 eadem imperia Ligam Trium Imperatorum signaverunt.