Formula:PaginaMensis/Iulii 2016
Historia Francogalliae coepit Aevo Praehistorico. Exempli gratia cavernae iam Palaeolithico habitatae prope Duranium flumen spoliaeque Culturae Megalithicae in Armorica inventae sunt. Aetate Aenea ex fere anno 700 a.C.n. Galli terras Francogalliae hodiernae invaserunt. Inter annos 58 et 51 a.C.n. Gallia a Iulio Caesare capta atque provincia imperii Romani facta est. Migratione gentium saeculo quinto orta gentes Francorum, Visigothorum atque Burgundionum instigatae sunt ex Germania in Galliam inrumpere. Mox autem culturam Gallo-Romanam acceperunt. Inter saecula quinta et nona Regnum Francorum gradatim ortum est conditore Chlodovecho I, qui circa annum 500 baptizatus est, Catholicam fidem accipiens. Pippinus minor anno 751 Carolingorum stirpem inchoavit. Filius eius Carolus Magnus regni Francorum Saxoniam, Bavariam atque septentrionales partes Italiae subiecit ac adiunxit. Anno 800 a Papa imperator Romanorum coronatus est ...