Formula:PaginaMensis/Iunii 2024
Theophrastus, Graece Θεόφραστος (natus anno fere 371 a.C.n.; mortuus anno fere 287 a.C.n.) fuit philosophus rerumque naturalium quaesitor et scholarches Graecus, successor Aristotelis in Lyceo. A magistro ipso Aristotele θεόφραστος cognominatus est, "siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit" (Cicero, Orator 19); "nam in Theophrasto tam est eloquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur" (Quintilianus, Institutio oratoria 11.1).
Nomine nativo Tyrtamus, patre Melanta fullone, Eresi in insula Lesbo natus est. Iuvenis Athenas petivit ubi discipulus fit ab initio Platonis, mox autem Aristotelis. Inter annos 347 et 344 a.C.n. cum Aristotele itinera faciens Assi et Stagirae degit. Aristotele Athenis anno fere 323 a.C.n. effugo atque mox in insula Euboea mortuo, Theophrastum opus a magistro relictum suscepisse liquet. Auctori multorum de rebus philosophicis scientificisque librorum successor, ipse libros etiam plures conscripsit, brevissimos autem cum longioribus intermixtos. Theophrastum iam vetulum lectica circumferri solitum; anno aetatis quinto et octogesimo mortuum; pompam eius funebrem Athenienses omnes pedibus consecutos esse ait Diogenes Laertius.
Inter contubernales, qui cum eo discipuli fuerunt Aristotelis, numerare licet Callisthenes, de cuius morte opus scripsit nobis non servatum Callisthenes sive de dolore. Aristoteles dixisse dicitur de Callisthene et Theophrasto "hunc freno, illum egere calcaribus" quod Theophrastus pro acumine ingenii cuncta facillime assequeretur, Callisthenes tardus esset ingenio. Theophrastum cognovisse Alexandrum regem, celeberrimum Aristotelis discipulum, probabile est, indice triviali Hieronymum Rhodium in epistula quadam rettulisse e scripto vel colloquio Theophrasti Philippum et Olympiam subdubitavisse ne Alexander effeminatus et ad venerem impotens foret, indice graviori scientificos expeditionis Alexandri participes res botanicas utilissimas repperisse quae in libris Theophrasti botanicis recitantur …