Jump to content

Fraga e cramo

E Vicipaedia
(Redirectum de Fraga modo Cussy)
Strawberries and cream ("fraga e cramo") sicut Wimbledoniae proponitur

Fraga e cramo[1] sunt ferculum dulce satis simplex e fragis cultis, cramo, saccharo constitutum.

Tali ferculo Ludovicus de Cussy magister hospitii imperatori Napoleoni regique Ludovico XVIII, primus vinum Campanicum addidit, quae coniunctio "Triple alliance" (Triplex alligantia) nuncupavit ex appellatione civitatum sociarum qui Napoleonem debellaverant; Fraises à la Cussy (Fraga modo Cussy) interdum appellatur.[2] Strawberries and cream, videlicet fraga saccharo sparsa e cramo, Wimbledoniae prope Londinium quotannis apud certamina teniludi proponuntur; cum quibus vinum Campanicum bibi solet.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "La cuisine au champagne" e libro François Bonal, Histoire du champagne

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Praecepta culinaria
  • 1837 : Joseph Roques, Nouveau traité des plantes usuelles, spécialement appliqué à la médecine domestique, et au régime alimentaire de l'homme sain ou malade. Lutetiae: Dufart (vol. 2 pp. 22-23 apud Google Books)
  • 1859 : Maurice Germa, "La Gastronomie pendant l'été" in Charles Monselet et al., La Cuisinière poétique (Lutetiae: Lévy) pp. 118-119

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]