Fumus albus
Fumus albus[1] (Italice: fumata bianca) significat novum papam feliciter electum esse. Post singulas diribitiones tabellae sive schedulae in fornace positae paleis comburuntur, ut fumus, qui per siphonem ascendit, ab illis, qui in Foro Sancti Petri scrutinii eventum exspectant, videri possit. Si diribitio non est prospera, schedulae cum bitumine incenduntur, ut fumus niger fiat; fumo albo emisso suffragium papale feliciter peractum esse significatur.
Quod in Constitutione Apostolica novissima nomine Universi Dominici Gregis manu Ioannis Pauli II anno 1996 scripta fumi albi mentio non fit, quaestiones de statu huius signi in electionibus sequentibus ortae sunt. Tamen in electione paparum Benedicti XVI (anno 2005) et Francisci (anno 2013) adhibitus est, etsi modus fumi gignendi mutatus est.