Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus
Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Aemilius anno 394 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Spurius Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius Scipio fuerunt. Eo anno Romani bellum Faliscorum continuabant[1]. Anno 391 iterum electus est atque cum eo Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Q.f. Camerinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Agrippa Furius Sex.f. Fusus et hoc anno contra Volsinios et Clusii cives auxilium Romanorum contra Gallos petiverunt. Quamquam non impetrati sunt, hoc initium incursionis Gallorum fuit.[2]. Cum Aemilio Postumius collega eodem anno contra Aequos certavit, primo communiter pugnaverunt, deinde milites inter tribunos divisi sunt. Clade et morte Postumii Romam nuntiata cives exterriti sunt. Sed postea Postumius victor Romam revertit[3].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 26-27
- ↑ op. cit., V 32
- ↑ op.cit., V 28