Jump to content

Gaius Coelius Caldus

E Vicipaedia
Caput consulis Gai Coelii Caldi in denario ab eius nepote circa 51 a.C.n. signato.
Wikidata Gaius Coelius Caldus
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Coelius Caldus: imago
Gaius Coelius Caldus: imago
Nativitas: 2. saeculum a.C.n., 140 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value
Coniunx: unknown value
Proles: Gaius Coelius Caldus, Lucius Coelius Caldus

Gaius Coelius vel Caelius Caldus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 83 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 94 a.C.n. gessit.

Denarius ab ipso Gaio Coelio Caldo circa 104 a.C.n. signatus. Ima figura littera G hanc notam a ceteris discernit.

Coelius homo novus fuit[1]. Filius eius Lucius Coelius Caldus VIIvir epulo erat, nepos Gaius cum IIIvir monetalis erat imaginem avi nummis divulgavit. Nomen gentilicium et COIL(ius) anno 104 a.C.n.[2] et COEL(ius) anno 51 a.C.n. nummis inscriptum invenitur. In traditione manuscripta saepe insuper cum gentilicio Caelio confusum est[3].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 107 a.C.n. tribunus plebis Publium Popillium Laenatem accusavit atque tum suffragium secretum lege tabellaria etiam in iudicia perduellionis induxit[4]. Anno 99 vel 98 a.C.n., praeterita aedilitate[5], praeturam adeptus est atque deinde propraetor Hispaniam Citeriorem rexit. Anno 94 a.C.n. una cum Lucio Domitio Ahenobarbo consul fuit et annis ad usque 87 proconsul Galliae Cisalpinae atque Galliae Narbonensis fuit. Praeterea augur atque Xvir sacris faciundis erat. Frustra anno 83 a.C.n. Gnaeum Pompeium arcere conatus est, ne copias cum Sullanis coniungeret.

Ab ipso signatis

[recensere | fontem recensere]

Circa 104 a.C.n., secundum H. Crawford chronologiam[6], Gaius Coelius Caldus denarium[7] signavit, deae Romae galeato capite ex una parte et Victoria alata bigis vecta ex altera. Quae ectypa tum in Republica Romana tralaticia erant. Infra currum titulus erat C.COIL CALD aut tantumodo CALD. Ultimis annis secundi saeculi a.C.n. officina monetaria Romana varias notas quibus metallici orbiculi imprimebantur per litteras vel symbola discernere solebat, facilius ut recenserentur. Ita in aversa parte huius denarii sive supra sive infra bigas omnes litterae abecedarii Latini inveniuntur tum solae tum uno puncto aut duobus aut tribus aut quattuor varie circa litteram dispositis comitatae ita ut quam plurimae variationes fieri possent. Unde colligitur ingentem numerum illorum denariorum tum percussum esse : Henricus Zehnacker circiter 420 notas varias in usu fuisse existimabat[8] .

A nepote signatis

[recensere | fontem recensere]

In honorem avi Gaius Caldus triumvir monetalis circa 51 a.C.n. duos denarios eius pulchro capite signavit : nam solus in ea gente consulatum gesserat.

  • In primo[9] pone caput tabella iudiciaria posita est cum litteris L D quas numismatistae tamquam libero/damno interpretari solent quia ad legem tabellariam anni 107 a.C.n. eas referunt. Legitur : C.COEL CALDVS COS. Ex altera parte caput Solis radiatum ad cognomen Caldus fortasse alludit. Pone caput scutum longum, sub mento clipeus rotundus insuper conspiciuntur (ad gesta militaria consulis alludunt). Legitur CALDVS IIIVIR (qui titulus ad nepotem spectat).
  • In altero[10] pone caput signum militare cum litteris HIS(pania)[11] positum est, sub mento autem signum in formam apri[12] quod insigne oppidi Cluniae in Hispania dici solet sed ad Galliam quoque spectare potuit. Quae omnia ad propraeturam in Hispania Citeriore referuntur. Legitur : C.COEL CALDVS COS. Ex altera parte figura stans lectisternium parat inter duo tropaea (quod munus ad patrem Lucium Coelium pertinebat qui septemvir epulonum erat et epulum Iovis curabat). In ipso pulvinari legitur, mutis litteris inter sese ligatis : L. CALDVS VIIVIR EPUL. Infra : CALDVS IIIVIR. Dextra et sinistra : C.CALDVS IMP AV X , imperator, augur, decemvir sacris faciundis, qui tituli nisi ad cognatum nobis ignotum spectant ad consulem anni 94 a.C.n. referri debent

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Marcus Tullius Cicero, de oratore' I 117 et de Petitione consulatus 11 et In Verrem V.181
  2. Et in denario circa 185 a.C.n. (secundum Crawford) percusso simili modo legitur : L.COIL (Babelon, Coelia 1).
  3. E.g. Cicero, Pro Plancio 52, nam consul Gaius Caelius alias ignotus est.
  4. Marcus Tullius Cicero, de legibus III 36
  5. Cicero, Pro Plancio 52.
  6. Roman Republican Coinage, 1974.
  7. Babelon, Coelia 2-3. Crawford 318/1.
  8. Moneta, Ecole française de Roma, 1973 : 119. Ibidem exemplaria in Nummotheca Francica servata 161 numerabat. In Museo Britannico sunt 128.
  9. Babelon, Coelia 4-6. Crawford 437/1
  10. Babelon, Coelia 7-12. Crawford 437/2-4.
  11. In nonnullis non signum sed telum et carnyx conspiciuntur.
  12. In nonnullis vice versa aper pone cervices, signum militare sub mento.


Antecessores:
Lucius Licinius Crassus et Quintus Mucius Scaevola
Consul
94 a.C.n.
cum
Lucius Domitius Ahenobarbus
Successores:
Gaius Valerius Flaccus et Marcus Herennius