Gaius Iulius Erucius Clarus Vibianus
Appearance
Gaius Iulius Erucius Clarus Vibianus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 197) senator Romanus patricius secundo saeculo fuit. Pater Gaius Erucius Clarus, consul ordinarius anni 170, mater Pomponia Triaria erat. Commodus imperator Erucium consulem ordinarium destinatum anno 192 necare in animo habuisse fertur[1]. Hoc rumore allato Commodus ultimo die huius anni necatus est. Anno 193 consul ordinarius magistratum iniit. Anno 197 Septimius Severus imperator Erucium supplicio affici iussit, quod hic in sectatores Clodii Albini usurpatorem delator consulere negavit[2]. Filius eius Gaius Iulius Rufinus Laberius Fabianus Pomponius Triarius Erucius Clarus Sosius Priscus fuit[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cassius Dio, LXXII 22,2
- ↑ Cassius Dio LXXIV 9,5
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 104
Antecessores: Imp. Caesar Lucius Aelius Aurelius Commodus Augustus VII et Publius Helvius Pertinax II |
Consul 193 cum Quinto Pompeio Sosio Falcone |
Successores: Imp. Caesare Lucio Septimio Severo Pertinace Augusto II et Imp. Caesar Decimus Clodius Septimius Albinus Augustus II |