Jump to content

Gaius Sallustius Crispus

E Vicipaedia
Clipeus Sallustii ex Museo Archaeologico Nationali apud Florentiam

Gaius Sallustius Crispus, breviter Sallustius (natus Amiterni die 1 Octobris 86 a.C.n.; mortuus Romae 13 Maii 35 a.C.n.), fuit vir publicus et historiographus Romanus, qui duas monographias scripsit: De Catilinae coniuratione atque Bellum Iugurthinum. Etiam opus nomine Historias scribere coepit, quod imperfectum remansit.

Natus est gente nobili Italica ordinis equestris in Sabinio. Iuvenis discendi seque excolendi, sed imprimis ad rem publicam accedendi causa Romam petivit. Cum sicut plerique ad rem publicam latus esset, ubi ei multa adversa fuisse fatebatur, quae in prooemio libri sui De Catilinae Coniuratione tali modo descripsit:

Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant.. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia inbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur.

Tamen dictum eius dubium putatur, quia nihilominus magno studio cursum honorum percucurrit.

Anno 55 vel 54 a.C. Quaestor factus est, posthac consuetudine tradita in senatum venit. Anno 52 a.C. tribunus plebis electus fervore cliens Caesaris inimicum eius Ciceronem in senatu impugnavit.

Anno 50 a censore Appio Claudio Pulchro verisimiliter amicitiae Caesaris, qui eo tempore senatum adversum habebat, causa senatu expulsus est.

Bello civili contra Pompeium, quem in opere suo tyrannum crudelem descripsit, anno 49 incepto Caesaris amicitiam sequitur et a parte eius pugnavit. Anno 46 quaestoris munere (aut probabilius praetoris designati) fungens iterum ad senatum admissus est. Republicanis proelio apud Thapsum victis primus praetor novae provinciae Africa Nova (quae Tunesiam hodiernam et partem orientalem Algeriae continuit) creatus est. Officio suo impudentissime hactenus abusum esse dicitur, ut actionem de repetundis solum praesidium Caesaris avertere posset.

Romam reversus fortunis suis villam in monte pincio emit, qui locus nostro tempore Horti Sallustiani nuncupatur, eamque tali opulentia exornavit, ut saeculis post etiam imperatores ibi sedem haberent. Caesare anno 44 interfecto suam reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevit seque in otium ad villam suam removit. In senectute se dedit litteris et imprimis studio historiae Romanae.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
  • 1474 : [Sallustii opera etc.] Venetiis Textus
Eruditio

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Gaium Sallustium Crispum spectant.