Gaius Tullius Capito Pomponianus Plotius Firmus
Appearance
Gaius Tullius Capito Pomponianus Plotius Firmus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus humili loco natus primo saeculo post Christum natum fuit. Fuit miles gregarius, cum Galba imperator anno 68 eum Romae praefectum vigilum fecit. Galba 15 Ianuarii 69 mortuo milites praetoriani eum praefectum praetorio eligerunt[1], quod ab Othone imperator statim confirmatum est. Post mortem Othonis 16 Aprilis 69 milites praetorianos in verba Vitellii successoris statim iure iurando adegit[2]. Vitellius autem alios praefectos praetorii fecit[3].
Verisimile est Plotium Firmum postea a quodam Tullio Capitone adoptatum et anno 84 consulem suffectum creatum esse.