Jump to content

Servius Sulpicius Galba

E Vicipaedia
(Redirectum de Galba (imperator))
Wikidata Servius Sulpicius Galba
Res apud Vicidata repertae:
Servius Sulpicius Galba: imago
Servius Sulpicius Galba: imago
Nativitas: 24 Decembris 3 a.C.n.; Tarracina
Obitus: 15 Ianuarii 69 CE; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Sulpicius Galba; Mummia Achaica, Livia Ocellina
Coniunx: Aemilia Lepida
Proles: unknown value, unknown value, Lucius Calpurnius Piso Frugi Licinianus
Familia: Sulpicii Galbae, Livii Ocellae, Domus Iulio-Claudia

Memoria

Sepultura: Roma
Sculptura Galbae (palatium regium Holmiense)
Denarius Galbae

Servius Sulpicius Galba (24 Decembris 3 a.C.n. - 15 Ianuarii 69) fuit imperator Romanus ab 68 usque ad mortem, primus imperator anni quattuor imperatorum.

Prope Tarracina natus est. Familia sua erat praedives et nobilis, at Galba primorum sex imperatorum non cognatus erat. Pater eius Gaius Sulpicius Galba anno 5 a.C.n. consul suffectus erat, frater maior Gaius Sulpicius Galba anno 22 consul ordinarius creatus anno 36 morte voluntaria obiit. Adulescente suo magnum ingenium ab ambo Augusto Tiberioque habere visus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Praetor in 20 et consul ordinarius in 33 erat. Potestate militari, vituperatione, et aequabilitate suis bonam famam legatus Augusti pro praetore Aquitaniae annis 31-32, Germaniae Superioris annis 39 ad usque 41 vel 42, tum proconsul Africae annis 44-46 adquisivit. Anno 46 et ornamenta triumphalia accepit. Post mortem Caligulae amici sui eum admonuerunt pro imperio liceri sed detrectavit et novo imperatori Claudio fideliter servivit. Primum dimidium partem principatus Neronis in vita privata vixit, dum 60 cum Nero ei provinciam Hispaniae Terraconensis contulerit.

Inter administrationem suam deses languidusque erat, sed evitare conatus erat Neronem, qui suspiciosus amicorum et familiae suos factus erat.

Galbae sestertius, qui Lugduni inventus est

Anno 68, Gaius Iulius Vindex seditionem contra Neronem in Gallia egit, et praefectus praetorianus Nymphidius Sabinus favorem suum pro Galba edixit. Galba legatum Senatus et post caedem Neronis imperatorem se pronuntiavit. Deinde Romam progressus est, ubi Kalendis Ianuariis anni 69 consulatum ordinarium II cum Tito Vinio iniit.

Primo ab senatu salvere iussus est, at cum populo aut militibus numquam popularis erat. Etiam praetorianos solvere recusavit. Amici sui, re vere, se regnaverunt.

Mox legiones in Germania postulaverunt Senatum elegere novum imperatorem. Galba intellegens periculum sui, Pisonem heredem suum adoptavit. Haec delectio offendit Othonem, vetus Lusitaniae gubernator, qui ab initio Galbam adiuverat. Otho se iunxit cum praetorianis, qui eum quam imperatorem pronuntiaverunt. Galba rebelles committere progressus est, sed cum copiis Lacum Curtium necatus est die 15 Ianuarii.

Per Tacitum, "omnium consensu capax imperii nisi imperasset."

De habitu et indole

[recensere | fontem recensere]

"Statura fuit iusta," ait Suetonius, "capite praecalvo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos evolvere aut tenere omnino valeret. Excreverat etiam in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut aegre fascia substringeretur ... Libidinis in mares pronior et eos non nisi praeduros exoletosque."[1]

Galba hospes et conviva

[recensere | fontem recensere]

... Suetonius autem refert Galbam "cibi plurimi" fuisse, "quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat. Inter cenam ... congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus."[1]

Fontes de vita et principatu Galbae

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Suetonius, De vita Caesarum "Galba" 21.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Galba and Otho" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 73-94
  • L. Braun, "Galba und Otho bei Plutarch und Sueton" in Hermes vol. 120 (1992) pp. 90-102
  • S. Frangoulidis, "Tacitus, Plutarch and Suetonius on the death of Galba" in Favonius vol. 3 (1991) pp. 1-10
  • H. Jucker, "Der Ring des Kaisers Galba" in Chiron vol. 5 (1975) pp. 349-364
  • C. L. Murison, Galba, Otho and Vitellius: careers and controversies. Hildesheim, 1993
  • J. Sancery, Galba ou l'armée face au pouvoir. Lutetiae, 1983
  • P. Schunk, "Studien zur Darstellung des Endes von Galba, Otho und Vitellius in den Historien des Tacitus" in Symbolae Osloenses vol. 39 (1964) pp. 38-82
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Lucius Arruntius Camillus Scribonianus
Consul
33
cum
Lucio Cornelio Sulla Felici
Successores:
Paullus Fabius Persicus et Lucius Vitellius


Antecessores:
Tiberius Catius Asconius Silius Italicus et Publius Galerius Trachalus et Lucius Arruntius Camillus Scribonianus
Consul
69
cum
Tito Vinio (Rufino ?)
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus II et Titus Caesar Vespasianus