Jump to content

Galfridus Chaucer

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Geoffrey Chaucer)
Wikidata Galfridus Chaucer
Res apud Vicidata repertae:
Galfridus Chaucer: imago
Galfridus Chaucer: imago
Galfridus Chaucer: subscriptio
Galfridus Chaucer: subscriptio
Nativitas: 1343; Londinium
Obitus: 25 Octobris 1400; Londinium
Patria: Anglia

Familia

Genitores: John Chaucer; Agnes Copton
Coniunx: Philippa Roet
Proles: Thomas Chaucer, Elizabeth Chaucer, Lewis Chaucer

Memoria

Insignia heraldica

Galfridus Chaucer: insigne
Galfridus Chaucer: insigne
Galfridus Chaucer ab amico Thoma Hoccleve anno 1412 pictus.

Galfridus Chaucer[1][2] (natus anno circiter 1340; mortuus ut creditur anno 1400) fuit poëta Anglicus, qui Canterbury Tales ('Fabulis Cantuariensibus'), congerie fabularum, praecipue innotuit.

Galfridus Chaucer, filius Ioannis Chaucer, vini mercatoris, uxorisque eius nomine Agnes, Londini natus est, tempore incerto, sed ab anno 1340 haud longe remoto. In domo patris ad vicum Upper Thames Street iuxta amnem Walbrook adolevit. Anno 1357 (et fortasse antea) in aula dominae Elisabethae, regis Eduardi III nuri, ministravit. Cum exercitu regis Eduardi anno 1359 in Franciam profectus, ibi captus est; mox autem ob regis munificentiam redemptus est. Annis insequentibus, aulam ducalem Ioannis Gaunt[3] frequentavit, et in matrimonium duxit Philippam de Roet, cuius soror minor natu, Catharina, amasia et postea uxor ducis ipsius fuit.

Chaucer annis 13721373 legatus regius Genuam, Pisas, Florentiam, anno 1378 rursus in Lombardiam festinavit. Multos annos apud aulam regiam, pro municipio Londiniensi, in comitatu Cantiae stipendia meruit; anno 1386 pro eodem comitatu senator fuit in Parlamento Anglico ibique fortasse in factione regis Ricardi II. Annis 1389–1391, Ioanne Gandavensi suadente, munus scribae (clerk of the king's works) sustinuit.

Filium genuit Thomam, fortasse ante 1370 natum. Sive filio quodam iuniore natu Ludovico nomine, sive filio amici cuiusdam, dicaverit anno 1391 vel 1392 Tractatus de Astrolabio imperfectum, non liquet. Mortuum esse auctoritate incerta asseveratur die 25 Octobris 1400,[4] sepultusque in abbatia Westmonasteriensi est.

Librum Ducissae ut lamentationem anno 1369 conscripsit et Iohanne Gaunt dicavit, cuius uxor prima Blanca eo anno mortua est. Versionem Anglicam carminis notissimi Francogallici Le roman de la rose ("Fabula de rosa") circa annum 1370 incepit. Versionem libri Consolationis Boethii per annos 1377–1381 confecit; carmen de Troilo et Cressida strophis regalibus compositum annis 1379–1383; poëma de bonis mulieribus anno 1385 vel 1386. Fabulas Cantuarienses praecipue annis 1386–1390 scribebat, et in aula regia legebat sed numquam perfecit.

Sicut scriptores fere omnes linguae Anglicae mediae, Chaucer e litteris Francicis materiam hausit, inter quas opera Gulielmi de Mascandio, Ioannisque Froissart, necnon Guillelmi de Lorris et Ioannis de Meung, qui Le roman de la rose confecerunt. Pro versione Boethii, usus est et textu Latino et versione anteriori Francogallica eiusdem Ioannis de Meung. Ab anno autem 1372, Italia petita, litteris etiam Italicis studebat; igitur historiam de Troilo et Chryseide in Philostrato Boccacii repperit (cuius fons praecipuus fuerat Historia destructionis Troiae Guidonis de Columnis).[5] Pro carmine de mulieribus bonis fontibus praecipue Latinis usus est, scilicet Ovidii Heroidibus, Vergilii Aeneide.[6] Tractatus de Astrolabio, quod solum inter operibus Chauceri oratione soluto scribitur, partim reficitur e Tractatu de sphaera Ioannis de Sacrobosco. Fabulae illae Cantuarienses a fontibus multis Anglicis, Francogallicis, Italicis, Latinis extractae sunt, mirabili varietate refectae.

Galfridus Chaucer ut peregrinus in libro manu scripto de Ellesmere circa annum 1410 pictus

Index operum

[recensere | fontem recensere]

Poema Troilus and Criseyde in linguam Latinam a Francisco Kynaston Equite conversum est.[7]

Ut qui sub patronatu tam ducali quam regali scribebat et inter primates aulicosque cantabat Galfridus Chaucer etiam vivens celeberrimus fuit. Mortem eius flebat poëta Anglicus coaevalis Thomas Hoccleve (imaginem a quo factam Chauceri ad caput huius paginae habes) eumque appellat the firste fyndere of our fair langage ('pulchrae linguae nostrae primus inventor').[8] Flebat etiam vates Scoticus recentior Gulielmus Dunbar, qui post annum 1460 in "Fletus poëtarum" sic de Inimico scripsit:

He hes done petuously devour
The noble Chaucer, of makaris flour,
The Monk of Bery, and Gower, all thre;
Timor mortis conturbat me.
– Gulielmus Dunbar, Lament for the Makaris
Lamentabili modo tres illos devoravit, nobilem Chaucerum poëtarum florem, monachumque Sancti Edmundi, et Gowerum; timor mortis conturbat me.
― convertit Versio Vicipaediae

Dunbar opera Chauceri per libros manu scriptos cognovit, sed paullo postea annis 1476 et 1483 Gulielmus Caxton duas editiones Fabularum Cantuariensium in luce prodidit;[9] saeculo sexto decimo ineunte Ricardus Pynson Caxtono secutus est. Gulielmus Thynne opera collecta Chauceri (sed incompleta et imperfecta) edidit annis 1532 et 1542. Anno 1555, sepulcrum novum in abbatia Westmonasteriensi erectum est, sic inscriptum:

Galfridus Chaucer, poëta celeberrimus, qui primus Anglicam poësin ita illustravit, ut Anglicus Homerus habeatur; obiit 1400; anno vero 1555 Nicholaus Brigham, Musarum nomine hujus ossa transtulit et illi novum tumulum ex marmore, his versibus inscriptis, posuit:
Qui fuit Anglorum vates ter maximus olim,
Galfridus Chaucer, conditur hoc tumulo.
Annum si quæras Domini, si tempora mortis;
Ecce notæ subsunt, quæ tibi cuncta notant.
25 Octobris, 1400.
– Monumentum Chauceri Westmonasterii positum
Peregrini Cantuarienses in editione secunda Caxtoniana picti
  1. De nomine vide citationem infra in textu. Anglice communiter Geoffrey Chaucer appellatur.
  2. "Chaucerum" (cas. accus.) legitur in Guilielmi Turneri epistula in Henry Christmas, ed., The Works of Nicholas Ridley (Londinii: Parker Society, 1841) (p. 490 apud Google Books)
  3. De nomine, vide librum apud google.
  4. Vide citationem in textu.
  5. Geoffrey Chaucer, Troilus and Criseyde Anglice vertit Nevill Coghill (Harmondsworth, 1971), xvi–xx.
  6. Geoffrey Chaucer, Love Visions Anglice vertit Brian Stone (Harmondsworth, 1983), 153–159.
  7. Amorum Troili et Creseidae Libri Quinque (1639)
  8. Thomas Hoccleve, The Regiment of Princes Thomas Hoccleve: The Regiment of Princes apud www.lib.rochester.edu.
  9. Hic habes editiones interretiales.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones integrae
  • W. W. Skeat, ed., The Complete Works of Geoffrey Chaucer. Oxonii: Clarendon Press, 1899
  • F. N. Robinson, ed., The Riverside Chaucer, Bostoniae: Houghton-Mifflin, 1987. 3a ed. ISBN 0395290317.
De vita et operibus
  • Ackroyd, Peter. 2005. Chaucer. Ackroyd's Brief Lives, 1.
  • Bloom, Harold. 2003. Geoffrey Chaucer. Broomall: Chelsea House. ISBN 0791051153.
  • Bowden, Muriel. 2001. A Reader's Guide to Geoffrey Chaucer. Syracuse: Syracuse University Press. ISBN 0815606966.
  • Brewer, Derek. 1978. Chaucer and his World. Londinii: Eyre Methuen.
  • Brewer, Derek, ed. 1978. Chaucer: The Critical Heritage 1385-1933. 2 voll. Londinii: Routledge.
  • Martin M. Crow, Clair C. Olsen, Chaucer: Life-Records. Oxonii: Oxford University Press, 1966.
  • John M. Fyler, Chaucer and Ovid. New Haven: Yale University Press, 1979.
  • James Root Hulbert, Chaucer's Official Life. apud Gutenberg.
  • S. S. Hussey, Chaucer: an introduction. Londinii: Methuen, 1972.
  • Dieter Mehl, Geoffrey Chaucer: eine Einführung in seine erzählenden Dichtungen. Berolini 1973.
  • Robert P. Millar, Chaucer: sources and backgrounds. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1977.
  • Minnis, A. J. et al. 1995. Oxford Guides to Chaucer: the shorter poems. Oxonii: Clarendon Press.
  • Charles Muscatine, Chaucer and the French Tradition. Berkeleiae: University of California Press, 1957.
  • Nolan, Barbara. Chaucer and the Tradition of the "Roman Antique". Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1992. ISBN 0-521-39169-5
  • Gillian Rudd, The Complete Critical Guide to Geoffrey Chaucer. Londinii: Routledge, 2001. ISBN 0415202418.
  • Smith, John Norton. 1974. Geoffrey Chaucer. Londinii: Routledge.
  • Speirs, John. 1951. Chaucer the Maker. Londinii: Faber & Faber.
  • Wimsatt, James I. Chaucer and his French Contemporaries: natural music in the fourteenth century. Toronti: University of Toronto Press, 1992. ISBN 0-8020-2742-3

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]