Geographia physica
Appearance
Geographia physica est geographiae generalis pars, quae res superficiei terrae explorat, id est distributio et cohaerentia formarum parvarum et magnarum terrae et maris.
Res geographiae physicae
[recensere | fontem recensere]Geographia physica terram systema multiplex aestimat, quod ex sphaeris? quinque constat. Quae sunt sphaera aeris, sphaera aquae, sphaera soli, sphaera saxi, et sphaera rerum viventium. Structura et compositio quaeque sphaerae momento factorum geographicorum quinque paret, scilicet caeli, aquae, soli, saxarum,? et stirpium.? Quamvis factores geographici sphaeris attribuuntur, quaeque earum factorum propter interdependentia? quaque sphaera efficax est.
Partes geographiae physicae
[recensere | fontem recensere]Partes scientiae variantes in sphaeris congruentibus et factoribus attributis versantur.
- Geomorphologia est scientia formarum superficiei terrae. Eae formae de effectu mutuale cunctarum sphaerarum efficiuntur. Effectus interiori sunt, sicut terrae motus et vulcanismus, et effectus exteriori, sicut erosio.
- Hydrographia est scientia de sphaera aquae. Campus suus est descriptio et explanatio motuum aquae ac distributionis suae spatii. Cuncti genera aquae superficie terrae investigat, exempli gratia rivos, flumina, lacus, maria, aut oceanos.
- Geographia biologica evolutionem spatii et distributionem rerum viventium exlorat. Campi investigationis sui sunt velut areae populationum animalium vel plantarum aut etiam dependentia? mutualis rerum viventium in loco terminato.
- Climatologia est scientia geographica de sphaera aeris. Effectum mutualem superficiei terrae et caeli aut aeris investigat, qua de causa meteorologia e vinculata est.
- Pedologia est scientia geographica de sphaera solum.
- Glaciologia est scientia geographica de sphaera gelus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Roland Baumhauer, Physische Geographie 1. Geomorphologie. 3a ed. WGB, Darmstadt 2013, ISBN 978-3-534-25634-1.
- Roland Baumhauer et al., Physische Geographie 2. Klima-, Hydro-, Boden-, Vegetationsgeographie. 2a ed. WGB, Darmstadt 2011, ISBN 978-3-534-24260-3