Geopelia cuneata
Ordo : Columbiformes
Familia : Columbidae
Subfamilia : Claravinae
Tribus : Phabini
Genus : Geopelia
Species : G. cuneata
Geopelia cuneata est parva avis familiae Columbidarum ordinis columbiformis, magnā parte ex Australia oriunda.
Proprietates
[recensere | fontem recensere]Corpore exiguo est columbula, circiter 20 cm longa; sunt ambobus sexibus parvulae maculae et albae in alis, non adamantibus dissimiles, atque anuli carnosi rufoluteos circumscribentes oculos. Attamen sunt maribus rubicundiores spissioresque anuli femineis illis — sola inter sexus differitas, cantu neglecto. Colores principales inter cinereum atque glaucum variant, quamquam variationes sunt versicolores; venter floridus, cauda fuscior est.
Habitatio
[recensere | fontem recensere]G. cuneata ample Australiam inhabitat mediam septentrionalemque; rarior est in locis meridionalibus.
Cum avis solida et quieta sit, in captivitate undique retinetur.
Habitus
[recensere | fontem recensere]G. cuneatae in exiguos congregant greges. Avis est plerumque granivora, cui interdum non displicet insecta pasci.
Mas suaviter columbatur, femina autem submisse pipiat. Mares, cantus dantes, pinnas caudales dilatant ut oculos feminarum in se convertant gratiamque concilient earum.
Nidum faciunt herbis et ramusculis; duo tantum deponunt ova, quae circa 15 dies incubantur. Pulli fere desinent auxilio parentum egere 15 dies nati.
Fontes
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Geopeliam cuneatam spectant. |
- http://www.flatratewebsites.com/sites/dovepage/species/domestic/Diamond/diamonddove.html
- IUCN Index Ruber ─ Geopelia cuneata
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • INPN France |