Jump to content

Georgius (sanctus)

E Vicipaedia
Icon S. Georgii, Constantinopoli saec. XIV picta (Museum Byzantinum et Christianum Athenarum)
Simulacrum S. Georgii in Ecclesia Sanctae Margaritae Monaci dicata

Georgius (Graece Γεώργιος) est sanctus et martyr Christianus ecclesiarum tam Catholicae quam Orthodoxae, die 23 Aprilis commemoratus. An vixit incertum est: fontes enim antiquiores fere nihil de eo dicunt nisi res mirabiles et quae aegre cum vera historia accommodantur.

Georgius, cuius nomen idem valet atque 'agricola', Lydiae in Syria circiter annum ducentesimum septimum natus, Nicomediae martyrium subiit anno trecentesimo tertio. Incertum est vel fictum quod, ut miles imperii Romani, sit ad expeditionem missus in Persiam, unde in Syria domicilium habuerit; vel ibi contra draconem quemdam luctaverit; postea in Britanniam a Diocletiano missus sit; vel transito Hiberniae mari, e navi egressus sit in Portam Sistuntiorum; vel illinc tumulum Iosephi Arimathaeai adierit. Luctatio tamen illa contra draconem, qvae in victoriam de humanis vitiis aliquando accipi potest, licet commenticia videatur, multum adiuvit ut Georgii cultus ubique divulgaretur. Ad ecclesiam quamdam Diospoli in Palaestina, quae in eius honorem exstructa est, iam a saeculo quarto multi convertuntur peregrinatores. Georgius draconem Silenae in Libya occidit secundum Iacobi a Voragine Legendam Auream.

Patrocinium sancti Georgii

[recensere | fontem recensere]

Unus e sanctis militaribus est, unusque e sanctis quattuordecim auxiliatoribus. Patronus est agricolarum, captivorum, operariorum in metallico, equitum, fabrorum aerariorum, militum, viatorum. Praeterea patronus est civitatum Georgiae in monte Caucaso et Angliae, et simile est patronus Caesaraugustae, Barcinonis, Catalauniae, Alcodii, Genuae, Ferrariae, Regii, Friburgi Brisgoviae, Moscoviae, Beryti.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones fontium
Eruditio
  • Alexander Kazhdan, "The Peasantry" in Guglielmo Cavallo, ed., The Byzantines (Chicagine: University of Chicago Press, 1997) praecipue pp. 71-72 (Paginae selectae apud Google Books)
  • John E. Matzke, "Contributions to the History of the Legend of Saint George, with special reference to the sources of the French, German and Anglo-Saxon metrical versions" in PMLA vol. 17 (1902) pp. 464-535 JSTOR
  • Kenneth M. Setton, "Saint George's Head" in Speculum vol. 48 (1973) pp. 1-12 JSTOR

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium spectant.