Jump to content

Georgius Armitage Miller

E Vicipaedia

Georgius Armitage Miller (Carolopoli in Virginia Occidentali die 3 Februarii 1920; mortuus Plainsboro in Nova Caesarea die 22 Iulii 2012[1]) fuit psychologus Americanus qui unus erat ex conditoribus psychologiae cognitivae, et latius scientiae cognitivae. Contulit ad psycholinguisticam augendam. Aliquot libros edidit, et evolutionem WordNet administravit, datorum repositorii interretialis nexibus inter vocabula dicati, quo programmata computatralia uti possunt. "The Magical Number Seven, Plus or Minus Two" commentarium celebrem scripsit, ubi dixit multas inventiones experimentales una habitas monstrare finem humanae memoriae temporis brevis facultatis peraeque esse septem; qui commentarius saepe a psychologis et adeo in cultura latiore citatur. Miller multa praemia abstulit, inter quae erat Medalia Nationalis Scientiae.

Miller cursum vitae coepit cum theoria in psychologia regnans esset behaviorismus, qui, studium rationum mentis evadens, animum solum ad mores qui observari possunt attendebat. Miller, hanc rationem reiciens, technicas rationes experimentales rationesque mathematicas ad rationes mentis enodandas excogitabit, animum praesertim ad orationem linguamque attendens. Apud Universitatem Harvardianam, Massachusettense Institutum Technologiae, et Universitatem Princetoniensem plerumque laborans, unus ex conditoribus psycholinguisticae factus est, atque erat unus ex hominibus maximi momenti circa annum 1978 in scientia cognitiva condita.

Adiutor erat aliorum scriptorum in scientia cognitiva et psycholinguistica, sicut Noam Chomsky. Propter psychologiam in regnum rationum mentis motam ac propter illum motum cum theoria informationis theoria computationis et linguistica coniunctum, Miller unus e psychologis saeculi vicensimi maximi momenti late habetur. Investigatio a Review of General Psychology anno 2002 facta Miller vicensimum a citatissimo psychologo saeculi vicensimi numeravit.[2]

Miscellanea de vita

[recensere | fontem recensere]

Uno anno academico (annis 1947 et 1938) Universitatem Georgii Vasingtonii, tum Universitatem Alabamensem frequentavit, ubi gradum baccalaureatum accepit.[3] Doctoratum in Universitate Harvardiana anno 1946 accepit, dissertatione "The Optimal Design of Jamming Signals" ('Optima signorum obstructionis designatio'), quam Exercitus Civitatum Foederatarum "top secret" classificavit,[4] doctoralique consultore Stanleio Smith Stevens.

Professor docuit in Massachusettensi Instituto Technologiae, Universitate Alabamensi, Universitate Harvardiana, Universitate Oxoniensi, Universitate Princetoniensi, Universitate Rockefellerana.

Miller Timotheum Leary conscribere adiuvit ut Leary in Universitate Harvardiana doceret. Miller eum in Universitate Alabamensi cognoverat, ubi Miller psychologiam docebat cum Leary discipulus psychologiae esset.

Libri Miller editi

[recensere | fontem recensere]

Capita in libris

[recensere | fontem recensere]
  • Miller, George A.; Galanter, Eugene (1960), "Some comments on Stochastic models and psychological theories", Mathematical models in the social sciences, 1959: Proceedings of the first Stanford symposium, Stanford mathematical studies in the social sciences, IV, Stanford, California: Stanford University Press, pp. 277–297, ISBN 9780804700214 
  1. Vitello 2012.
  2. Haggbloom et al. 2002.
  3. Auctor non nominatus 1991.
  4. Auctor non nominatus 1991.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]