Georgius Baltrušaitis
Obitus: 3 Ianuarii 1944; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Lituania, Unio Sovietica
Familia
Memoria
Georgius Baltrušaitis (Russ. Ю́ргис Казими́рович Балтруша́йтис, Lithuanice Jurgis Baltrušaitis) die 2 Maii (calendario Gregoriano) anni 1873 in Paantvardys prope Counam natus et die 3 Januarii anni 1944 Lutetiae mortuus, fuit poeta Russicus et Lithuanicus, symbolismi Russici Moscuensis auctor gravissimus.
In familia agricolarum natus et in gymnasio Counensi, postea in Universitate Moscuensi educatus est. In Universitate Valerii Briusov et Constantini Balmont et Sergii Poliakov amicus factus est, cum quibus domum editoriam Scorpio nominatam instituit, postea periodicum Libra (Весы). Collectiones carminum Georgii Baltrušaitis tantum annis 1911 et 1912 primo editae sunt. Versiones fecit multas et cum theatris laborabat. Post Res novas anni 1917, quando Lithuania libera facta erat, legatus Lithuaniae in Moscua erat usque ad annum 1939, quando Lutetiam migravit.
Uxor poetae Maria Ioannis filia Olovianišnicova (Russ. Оловянишникова, 1878—1948) fuit, filius eorum Georgius Baltrušaitis iuniorfr (1903—1988), historicus artis Medii Aevi.
Libri carminum
[recensere | fontem recensere]- Gradus huius vitae (Земные ступени, 1911)
- Callis montivaga (Горная тропа, 1912)
- Lilium et falx (Лилия и серп, 1948)
- Festus domicilii novi (Įkurtuvės, 1941)
- Corona lacrimarum (Ašarų vainikas, 1942)
- Arae fumus (Aukuro dūmai, 1943)
De Georgio Baltrušaitis
[recensere | fontem recensere]- Виктория Дауётите, Юргис Балтрушайтис: монографический очерк, Vilnae 1983. (Russice)
- История литовской литературы, Vilnae 1977, c. 274—278. (Russice)
- Viktorija Daujotytė, Jurgis Baltrušaitis: (monografija), Vilnae 1974. (Lithuanice)
- Viktorija Daujotytė, Su Jurgiu Baltrušaičiu, Vilnae 1994. (Lithuanice)
- Viri
- Interpretes textuum Anglicorum
- Interpretes textuum Theodiscorum
- Interpretes textuum Norvegicorum
- Nati 1873
- Mortui 1944
- Alumni Universitatis Moscuensis
- Incolae Imperii Russici
- Incolae Moscuae
- Incolae Unionis Sovieticae
- Auctores Russici
- Poetae Russiae
- Poetae Lituaniae
- Legati Lituaniae
- Scriptores Lituaniae
- Auctores Lituani