Jump to content

Gerhardus Baum

E Vicipaedia
Wikidata Gerhardus Baum
Res apud Vicidata repertae:
Gerhardus Baum: imago
Gerhardus Baum: imago
Gerhardus Baum: subscriptio
Gerhardus Baum: subscriptio
Nativitas: 28 Octobris 1932; Dresda
Obitus: 15 Februarii 2025; Colonia Agrippina
Patria: Germania
Nomen nativum: Gerhart Rudolf Baum
Gerhardus Baum anno 2018.

Gerhardus Rudolphus, vulgo Gerhart Rudolf, Baum (natus Dresdae 28 Octobris 1932; mortuus 15 Februarii 2025) fuit vir publicus Germanicus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater Gerhardi iurisconsultus erat. Anno 1945, postquam Dresda aeronavibus alligatorum delata est, familia in Bavariam fugit; anno 1950 Coloniam Agrippinam iit. Anno 1954 maturitatem adeptus est, atque Coloniae studium iurisprudentiae coepit. Anno 1957 primam, anno 1961 secundam probationem accepit. Tum erat iurisconsultus et annis ab 1962 ad 1972 pro foederatione moderatorum societatum Theodiscorum laboravit. Post cursum honorum (vide infra) iterum iurisconsultus laborabat.

Baum bis uxorem duxit, ex prima duos liberos habuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1954, Baum fuit sodalis FDP. Annis ab 1966 ad 1998 praesidio factionis interfuit. Annis ab 1969 ad 1973 decurio urbis Coloniae erat et 1972 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Eodem anno die 15 Decembris secreatarius statalis in Administerio Foederali Rerum Internarum nominatus est. Die 8 Iunii 1978 ipse Administer Foederalis Rerum Internarum factus est. Hunc honorem ad 17 Septembris 1982 tenuit, cum administri factionis suae propter controversias cum factione SPD et cancellario foederali Helimuto Schmidt consilium ministrorum reliquerent. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1994 mansit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)