Ginkgo biloba
Appearance
Ginkgo biloba[1] est arbor generis Ginkgo, familiae Ginkgoacearum, regni plantarum et species unica viva divisionis Ginkgophytarum.
Taxonomia
[recensere | fontem recensere]Genus a Carolo Linnaeo anno 1771 statutum, nomen speciei bilobae a verbis bis et lobus compositum est.
Usus in medicina
[recensere | fontem recensere]Folia flavonoida (24%, per exemplum quercetinum et proanthocyanidinum) et terpenoida (6%, ginkgolidum et bilobalidum) continent. Extracta foliorum ad morbum Alzheimerianum et alios morbos curandos dantur effectu autem adhuc dubitato. Hodiernis diebus ginkgo tamen gregi pharmacologico antidementivorum attribuitur.
Effectus non grati
[recensere | fontem recensere]Consumptio nauseam vomitumque, sanguinis profluvium, alvi profluvium (diarrhoeam), cephalalgiam, cordis palpitationes efficere potest.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Ginkgo biloba" apud Plants for a Future • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |