Jump to content

Harrius Potter

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Ginnia Vislia)
Harrius Potter
Scriptor Ioanna Rowling
Titulus initialis Harry Potter
Natio Britanniarum Regnum
Lingua Anglica
Genus Phantasia, litterae iuvenes aut pueriles, mysterium, thriller, bildungsroman, realismus magicus
Editor Bloomsbury Publishing (Britanniarum Regnum)
Arthur A. Levine Books (CFA)
Divulgatio 29 Iunii 1997 – 21 Iulii 2007 (divulgatio initialis)
Divulgatio Latine Iulio 2003[2] – Decembri 2006[3]
Translator Petrus Needham
Mediorum genus Print (hardcover et paperback)
Audiobook
E-book

Harrius Potter est series librorum phantasticorum septem ab Ioanna Rowling scriptrice Britannica compositorum, e quibus duo Latine redditi sunt. Libri incepta periculaque tractant magi adulescentis Harrii Potteri,[4] necnon Ronaldi Vislii[5] et Hermionis Grangerae,[6] amicorum eius, qui artibus magicis apud Scholam Hogvartensem student. In his mythistoriis, Harrius variis modis opprimere conatur magum pessimum, Ducem Voldemortem,[7] qui subigere necareve homines magia carentes vult, et mundum magicum, et omnes, inter quos praesertim Harrium ipsum, qui ei adversentur.

Ex quo prima mythistoria, Harrius Potter et Philosophi Lapis, die 30 Iunii 1997 prolata est, libri maximas gratias a populo censoribusque acceperunt.[8] Quaedam reprehensiones quoque ei datae sunt, inter quas de tono semper obscuriori. Usque ad mensem Iunium 2011, circa 450 librorum milliones venditae erant, et in 67 sermones series conversa est,[9][10] inter quos Latinum, et omnes quattuor ex ultimis libris citius quam ullus liber unquam antea divulgatus venditi sunt.

Libris multa sunt genera attribuenda, inter quae phantasia et Bildungsroman (cum autem rebus mysteriis, thriller, adventure, romanticis), necnon culturae relationes.[11][12][13][14] Ioannae sententia, principale librorum thema est mors,[15] quamquam praecipue opus esse puerile habetur. Adsunt etiam argumenta alia multa, ut puta amoris atque opinionis praeiudicatae.[16]

Editores libris fuerunt multi, quorum primum Bloomsbury in Britanniarum Regno et Scholastic Press in Civitatibus Foederatis, posteriusque alii per orbem terrarum. Anno 2011, libri per Pottermore, situm interretialem, forma ebook prolati sunt.[17] Libri etiam in seriem pellicularum ex octo partibus constantem, septimo libro in duas partes scisso, societate Warner Bros. conversi sunt, quae est series pellicularum quae maximam pecuniam accepit omnibus temporibus, et cui numerosi actores Britannici partes gesserunt notissimi. Ex serie multum mercimonium ita ortum est, ut stigma Harrii Potteri magis quam $15 milliardis aestimetur.[18]

Libri de Harrio Pottero tractant, orbo in mundo magia carenti (q.e. "Mugglensi") habitanti, qui undecimum annum agens se discit magum esse.[19] Sua facultas magica, tamquam magorum omnium, innata est, quam ob rem advocatur ut artibus magicis apud Scholam Hogvartensem Artium Magicarum et Fascinationis studeat.[20] Harrio hac in schola studente, plerique librorum casus accidunt. Quo Harrius per adulescentiam evolvit, eo reagere comperit coram suis impedimentis, quae ad res varias pertinent, puta magiam, animi commotiones, amicos inimicosque, examina scholaria, seque praeparandum, ut futuram cum Voldemorte concertationem bene possit agere.[21]

Annus vitae Harrii omni libro ita unus narratur,[22] ut narratio principalis inter annos 1991 et 1998 posita sit.[23] Libri etiam veteris memoriae recordationibus sunt pleni, quae saepe instrumento magico "Pensieve" nomine describuntur.

Mundus a Rowling excogitatus non omnino a realitate disiunctus est. Quamquam mundi phantastici Narnia est universum parallelum, Middle-earth librorum The Lord of the Rings est mythicae res praeteritae, mundus autem magicus Harrii Potteri intra mundum exsistit verum. Quam ob rem multae sunt res in his libris vitae cotidianae similes vel eaedem, ut puta librorum loca multa, quae Londinii sita sunt et vera.[24] Libri etiam multas Mugglensibus caecas arcanas vias et tabernas et Aedicia, necnon castellum Hogvartense, continent.[20]

Initio primi libri, Harrius Potter et Philosophi Lapis, manifestum est quandam rem mirabilem in mundo magico evenisse, cum et Muggles eius omina animadvertant. Quae hoc die acciderint, gradatim per libros reperitur. Primo capite acto, narratio ad non nullos dies ante Harrii undecimum diem natalem assilit, quaeque facta sunt patefieri incipiunt.

Harrius primum mundum magicum per semigigantem Rubeum Hagridum,[25] saltuarium Hogvartense, noscit. Hagrid de historia ei loquitur, et Harrius discit parentes eius occisos esse a potestatis esurienti mago, Duce Voldemorte, qui et Harrium voluit caedere.[26] Incantamentum autem, quo Voldemort usus est ad Harrium necandum, ita resultavit ut Voldemort evanuerit, licet causa hoc fabulae puncto nesciamus. Harrius cicatricem fulguri similem in frontem accepit, sed alioquin incolumis fuit. Mundo magico a Voldemorte servato, Harrius notissimus fit, statimque "Puer Qui Vixit" appellatus est. Iussu tamen Albi Dumbledoris,[27] magi celsissimi, cum iam parentes non haberet, Harrio materterae Mugglensis (magia carentis) eius et avunculi domi vivere erat, Dominus et Domina Dursley nomine, qui iniucundi ei fuerunt et se magum esse non dixerunt, quod eum voluerunt "naturaliter" versari.[26]

Hagrido adiuvante, Harrius se parat ad primum annum incipiendum, mundumque magicum ita invenit, ut multos locos lector ex gravissimis librorum reperiat. Ad Scholam Hogvartensem hamaxosticho it, quo meante duos eius amicos fidelissimos, Ronaldum Vislium, qui ex magna familia magorum provenit, Hermionemque Grangeram, ex familia Mugglensi, cognoscit.[26][28] Harrius ad Scholam adventus, doctores Hogvartenses cognoscit, ex quibus Severum Snapem,[29] cui Harrius maxime displicere videtur. Narratio primi libri concluditur secunda Harrii concertatione una cum Voldemorte, qui immortalitatis causa Philosophi Lapidem adipisci conatus est.[26]

Libro Harrius Potter et Camera Secretorum, quo Harrii secundus annus apud Scholam Hogvartensem narratur, argumentum extenditur. Ronaldi minor natu soror, Ginnia Vislia,[30] primum annum suum incipit, invenitque Voldemortis vetus diarium, quamquam id Voldemorti esse nescit. Mentis Ginniae Voldemort diario ita potitur, ut ea Cameram Secretorum aperiat et monstrum, quod ibi vivebat, liberet ad discipulos Hogvartenses Mugglensis originis adoriendos. Harrius praeiudicia contra Muggles magosque, qui a parentibus Mugglensibus geniti sint, animadvertit in mundo magico adesse, necnon Voldemortis violentiam saepe ad hos directam esse. Harrius se discit etiam serpentibus loqui posse, quod est res rara et saepe artibus nigris connexa. Vita Ginniae servata, monstro Camerae occiso, diario rupto, his omnibus ab Harrio factis, hic liber finitur.

Harry Potter and the Prisoner of Azkaban ("Harrius Potter et Captivus Azkabani") Harrium sequitur dum tertium annum apud Scholam Hogvartensem agit. Solus est ex omnibus libris, quo Voldemort absit. Sirius Niger,[31] sicarius et Voldemortis fautor (eum enim, ut Harrii parentes occideret, adiuvisse dicitur), ex Azkabano,[32] carcare magorum, effugit ut Harrium necaret. Cum Harrius propter "Dementors"[33] – creaturas nigras, quae hominis animam devorare possunt – laboret, Remum Lupin[34] auxilii causa petit, doctorem Defensionis Contra Artes Obscuras. Remus Harrio difficilem magiam docet, qua se defendere posset. Harrium postmodo discit Remum Siriumque patris eius amicos fuisse, quartumque amicum, Peter Pettigrew, eum esse, qui Voldemortem iuvisset.[35] Hoc in libro, thema alium magni momenti affirmatur: omne anno novus est doctor Defensionis Contra Artes Obscuras, nullo longius quam unum annum varias ob causas manente.

Voldemorte redito

[recensere | fontem recensere]
The Elephant House, taberna caffearia Edinburgi ubi Rowling primam partem Harrii Potteri scripsit.

Harrio quartano in Harry Potter and the Goblet of Fire in Triwizard Tournament contendendum est, quamquam id nolit, quod est periculosum certamen, quo unus discipulus trium variarum scholarum magicarum certantur gloriae causa.[36] Mad-Eye Moody Harrium adiuvat per certamen, sed ille tandem patefactus est impostorem esse – re vera est unus ex Voldemortis fautoribus, Barty Crouch, Jr. nomine. Hoc fabularum puncto temporis, res iam non sunt ominosae incertaeque, sed potius aperte malae. Voldemortis consilium, Crouch utendi ut Harrium ad ipsum ferat, prosperat. Quamquam Harrius a Voldemorte fugit, Cedric Diggory, alius discipulus Hogvartensis, necatus est, et Voldemort, Harrii sanguine usus, potestatem omnem, quam Harrium infantem occidere conans amiserat, recuperat.

In igitur quinto libro, Harry Potter and the Order of the Phoenix, Albus Dumbledore Order of the Phoenix[37] iterum instituit, societatem arcanam quae ad Voldemortis socios devincendos operatur et ad illos, quos necare vult (praesertim Harrium), defendendos. Quamvis Harrius de Voldemortis reditu locutus est, Ministerium Magicum, necnon multi alii in mundo magico, eum negant rediisse.[38] Ut Dumbledore obstetur dedecoreturque, quippe qui una cum Harrio eminentissimus mundi magici erat qui de Voldemortis reditu ammonuerit, illud Ministerium Dolores Umbridge delegat ut munus High Inquisitor of Hogwarts fungatur. Scholam in dictaturam convertit et discipulis interdicit modos discere sui contra artes obscuras defendendorum.[38] Harrius igitur "Dumbledore's Army" societatem arcanam instituit, ut condiscipulis eius magiam difficiliorem Defensionis Contra Artes Obscuras doceat, quam iam ipse didicerat, partim a Remo Lupin in Prisoner of Azkaban. Harrius etiam se invenit gravem connexum habere una cum Voldemorte, qua interdum cogitationes Voldemortis videre potest. In postremis libri capitibus, gravissima de Harrio Voldemorteque prophetia vetus patefacta est,[39] dum Harrius et sui contra Voldemortis Death Eaters (scilicet Mortem comedentis) pugnant. Socii Ordinis Phoenicis ita superveniunt, ut puerorum vitae servatae sint, sed Sirius Niger in proelio necatum esse magnopere Harrium movet.[38]

Sexto in libro, Harry Potter and the Half-Blood Prince appellato, Voldemort aperte bellum gerere incipit. Harrius tamen et sui plus minus sunt tuti dum in Schola Hogvartensi maneant. Discipuli adulescentiae difficultatibus parent; Harrius tandem Ginnia Vislia pro corporis voluptatibus utitur. Harrio autem datus est veterum potionum liber, annotamentis plenus et admonitibus, a scriptore "the Half-Blood Prince" (scilicet Princeps Mixticius) signatus. Hic liber Harrio est fons prosperitatis scholasticae, at propter potestatem nonnullorum incantamentorum, quae ibi inscripta sunt, liber fons curae factus est. Harrius praeterea cursus privatos habet cum Dumbledore, qui ei multas monstrat memorias ad priscam Voldemortis vitam spectantes. His discitum est Voldemortem, vitae servandae causa, animam in partes scidisse, quas in Horcruxes[40] posuisset, quae postmodum variis in locis celavisset; unum ex Horcruxes erat diarium quod Harrius secundo in libro ruperat.[41] Harrii adversarius, Draco Malfoy,[42] Voldemortis iussu necare vult Dumbledorem, sed nequit id facere; Severus Snape, qui est the Half-Blood Prince titularis, Dumbledorem ergo necat.

Harry Potter and the Deathly Hallows, ultimus omnium liber, directe post sexti libri res incipitur. Voldemort Ministerii Magici potitus maxima potestate utitur. Harrius, Ronaldus, Hermione non ad scholam hoc anno redeunt, cum reliqua Horcruxes eis sunt reperienda rumpendaque. Ut ipsorum et familiarum securitas custodiatur, sese a societate abscondendum est. Dum Horcruxes quaerunt, curiosa de praeteritis Dumbledoris rebus discunt, necnon de his tribus Deathly Hallows, fabulosis rebus magicis, quibus, si committantur, possessor mortis victor fiat.[43] Harrius haec velit, quod sic tutior Voldemortem coram sit,[44] sed Voldemort quoque unum ex his quaerit, the Elder Wand, quod est baculum magicum potentissimum. Harrius autem nescit an prudens sit, Hallows quaerere, cum iam Horcruxes invenienda sint, ut Voldemort mortalis fiat.

Culmen libri, etenim omnis fabulae, est Battle of Hogwarts (scilicet Proelium Hogvartense). Harrius, Ronaldus, Hermione, socii Ordinis Phoenicis, doctores discipuli Hogvartenses, animalia magica, scholam defendunt contra Voldemortem, Death Eathers suos, alia animalia magica. Necatae sunt personae magni momenti prima in proelii parte. Snapis quoque Harrius discit veras agendi causas: pro Dumbledore apud Death Eathers operatus erat ex quo Voldemort Harrii matrem, Liliam,[45] occiderat. Cum a Snape morienti se discit ipsum Horcrux esse, Harrius Voldemorti se tradit, qui eum incantamento necare conatur. Quoniam tamen Voldemort Harrii sanguine usus esset in Goblet of Fire ut corpus suum recrearet, Harrium interficere nequit. Harrius inter vitam mortemque versatur, et ibi Dumbledorem invenit. Secundum hunc, Harrio est optandum utrum vivere aut mori velit. Harrius inter vivos redit, sed se mortuum simulat esse. Voldemort corpus Harrii ad Scholam Hogvartensem fert et Harrium denuntiat mortuum esse. Nihilo minus, defensores Hogvartenses pugnare non desistunt. Neville[46] serpentem suam, ultimum Voldemortis Horcrux, occidit, Harriusque mortalem tandem Voldemortem decertat. Cum Harrius Voldemortem exarmat, hic iterum incantamento necare Harrium conatur; sed incantamentum ita de Harrio resilit, ut Voldemort sibi mortem consciscat. Epilogus vitas personarum superstitium describit, necnon quo modo mundus magicus a Voldemorte Harrioque motus sit.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Ioanna Rowling: Benevolentia.

Rowling mundum Harrii Potteri non nullis brevibus libris, variarum operationum causa, expandit.[47][48] Anno enim 2001, Fantastic Beasts and Where to Find Them (quod librum Hogvartensis bibliothecae simulat) atque Quidditch Through the Ages (librum quod Harrius animi causa legit) divulgavit. Pecunia, quam Rowling his libris sibi meruit, operationi Comic Relief data est.[49] Anno 2007, Rowling non nullas impressiones manu scriptas libri The Tales of Beedle the Bard divulgavit, quod est fabularum collectio magni momenti in Deathly Hallows; una harum impressionum auctione vendita est ut pecunia cogatur societati Children's High Level Group, quae liberos in pauperibus civitatibus habitantes morboque mentali dolentes adiuvat. Is liber omni in orbi terrarum divulgatus est die 4 Decembris 2008.[50][51] Rowling etiam brevem fabulam, cuius actio priusquam Harrius natus est evolvit, ex 800 verbis constantem scripsit.[52] Anno 2011, Rowling novum situm interretialem fundavit, Pottermore nomine.[53]

Compositio et genus

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Influentias et analoga Harrii Potteri.

Libri de Harrio Pottero inter litteras generis phantastici siti sunt; multis tamen modis sunt etiam bildungsromans[54] rebus mysteriis, thriller, adventure, romanticis pleni. Etiam putari possunt partem esse generis puerilis Britannici ad oecotrophea pertinentis, quo genere scripti sunt libri Rudyard Kipling Stalky & Co.; Enid Blyton Malory Towers, St. Clare's, series librorum Naughtiest Girl; Caroli Hamilton Billy Bunter. Libri enim Harrii Potteri praecipue apud Scholam Hogvartensem volvuntur, ficticium Britannicum oecotropheum magis destinatum ubi magia adhibetur.[55] Sint igitur "directe ex Thomae Hughes Tom Brown's School Days orti, et aliis Victorianis Eduardianisque libris de vita in scholis publicis Britannicis."[trans 1][56][57] Super, Stephani King sententia, "catae mysterii fabulae"[trans 2] sint[58] et omnis liber modo libri mysterii et adventure Sherlock Holmes structus sit. Fabulae tertiae personae finitae conspectu dictae sunt, perpaucis cum exceptionibus (velut primum capitum librorum Philosophi Lapis et Deathly Hallows atque duo prima capita libri Half-Blood Prince).

Per omnis libri medium, Harrius cum problematibus, quae invenerat, certat, et ut res meliorentur, saepe oportet leges scholasticas violare. Discipuli si deprehenduntur leges violantes, a doctoribus Hogvartensibus poeniuntur, qui his poenis utuntur, quippe quae in fabulis generis oecotrophei saepe inveniantur.[55] Fabulae autem earum culmen attingunt tempore aestivo, circum aut post spatium examinibus finalibus reservatum, cum res ampliores fiunt quam ut personae intra scholam eas corrigant, et Harrio oportet utrum Voldemortem ipsum aut fautores suos, Death Eaters appellatos, confrontare, vitae eius et amicorum causa – quod acuetur, serie ingrediente, hoc, quod omnibus in quattor libris postremis, una pluresve personae interfectae sunt.[59][60] Acto libri culmine, Harrius praecepta discit gravissima per res quae acciderunt et colloquia cum Albo Dumbledore, scholae Praeside et Harrii [mentor].

Terminali in libro, Harry Potter and the Deathly Hallows appellato, Harrius et amici plerumque tempus habent Schola Hogvartensi procul, solumque illuc redeunt fabulae cumulo ad Voldemortem confrontandum.[59] Quod bildungsroman faciem perficit, cum has ob res Harrio est permature adolescendum, qui postremi anni in schola studendi oportunitatem relinquit, et adulti partes agere requiritur, deque cuius arbiteriis omnes, adulti quidem, dependent.[61]

Secundum Rowling, gravissimum librorum thema est mors:

Valde mortem tractant mei libri. Morte Harrii parentium incipiuntur. Est Voldmortis obsessio mortis devincendae et eius fames immortalitatis dispendiis potiendae ullis, quod est meta omnium magiae potentium. Facile intellego cur Voldemort mortem devincere velit. Omnes eam timemus.

– Rowling[trans 3][15]

Multas alias academici relatoresque interpretationes thematicas fabulae confirmaverunt, quarum e.g. cognitiones civiles. Praecellentes enim per eos libros habentur argumenta normalitatis,? oppressionis, superviventiae, malam fortunam superandi.[62] Item adesse in fabula dicuntur argumenta adulescentiam transgrediendi et "foedissimos dolores superatos, sic ad se cum eis aptandum."[trans 4][63] Rowling libros amplecti dicit "argumentum ad tolerantium extensum, causam ad odium conruendum extensam"[trans 5] atque commentarium "auctoritatem ambigendi et . . . rectionem actaque omnem veritatem dicere non sumendi."[trans 6][64]

Licet libri multa alia themata amplecti dici possint, velut potestatis (et eam abutendi), amoris, praeiudicii, liberi arbitrii, etenim sint, ut Rowling inquit, "alte omni in actione corroborata,"[trans 7] scriptrix themata sinere praeoptat "organice augescere," potius quam scienter haec lectoribus communicare conari.[16] Supra scripta adulescentia personarum efficit ut Rowling agnoscat earum sexualitatem ne Harrium habeat, ut inquit illa, "haesitantem in statu praepubescenti."[trans 8][65] Secundum Rowling, cui moralis fabularum significantia "manifestissima" videtur, oportebat de eius, quod est bonum, potius quam eius, quod est facile, electione scribere, "quoniam hoc . . . est quo modo tyrannia incipitur, hominibus apathicis, utpote qui viam facilem sequantur, subitoque in pessimas res incasos se comperiant."[trans 9][66]

Origo et editionis historia

[recensere | fontem recensere]
Ioanna Rowling fabularum scriptrix

Anno 1990, Ioanna Rowling in hamaxosticho frequenti sedebat, quo Mancunio Londinium meabat, cum repente idea Harrii "in caput suum cecidit." De hac re scripsit Rowling in situ interretiali suo:

Paene continue scripseram ex quo sextum annum gerebam, sed nunquam antea ulla notio tam me excitaverat. Simpliciter sedebam et cogitabam, quattuor per horas (hamaxosticho morato), et omnia singula in cerebro bulliebant, et ille macer puer capillis nigris et perspicillis, qui se magum esse nesciebat, semper verior mihi fiebat.

– Rowling[trans 10][67]

Rowling Philosophi Lapidem anno 1995 perfecit, atque manuscriptum ad non nullos agentes litterarios missum est.[68] Christopher Litter, agens cui Rowling manuscriptum miserat secundus, eam repraesentare obtulit et Philosophi Lapidemsocietati Bloomsbury mandavit. Manuscripto octo editoribus recusato, Bloomsbury prius Ioannae £2,500 praebuit quam quidem provulgatum sit.[69][70] Quamquam Rowling se inquit non praecipuum aetatis gregem habere in animo cum Harrium Potterum scribere inceperat, editores liberos circa nonum aut undecimum annum agentes petivit.[71] Die divulgationis appropinquante, Rowling ab editoribus rogata est pseudonymum, quod non suum sexum ostenderit, adsumere, ut sociorum huius gregis marium librum legere interesset, quem a muliere scriptum esse nescirent. Illa J. K. Rowling (Joanne Kathleen Rowling) optavit, aviae eius nomine usa, quod ipsa nominis medii eget.[70][72]

Harrius Potter et Philosophi Lapis ("Harry Potter and the Philosopher's Stone") igitur societate Bloomsbury, editore omnium librorum Harrii Potteri, in Britanniarum Regno die 30 Iunii 1997[73] divulgatus est; in Civitatibus Foederatis autem die 1 Septembris 1998 societate Scholastic – Americana librorum editore – nomine Harry Potter and the Sorcerer's Stone,[74] postquam Rowling US$105,000 Americanorum iurium causa acceperat, quod erat maxima copia unquam libro puerili ab auctore incognito scripto data.[75] Scholastic libri titulum, cui verbum philosopher inerat (licet Lapis philosophorum ad alchemiam pertineat), putabat malum esse, quod lectoribus Americanis non de magia tractare videretur; quam ob rem verbo sorcerer ("magus") loco verbi philosopher usa est.

Secundus liber, Harrius Potter et Camera Secretorum ("Harry Potter and the Chamber of Secrets") primum divulgatus est in Britanniarum Regno die 2 Iulii 1998, in CFA autem die 2 Iunii 1999. Uno post anno, Harry Potter and the Prisoner of Azkaban in Britanniarum Regno die 8 Iulii 1999 divulgatus est, in CFA die 8 Septembris 1999;[76] Harry Potter and the Goblet of Fire die 8 Iulii 2000 in ambabus nationibus.[77] Harry Potter and the Order of the Phoenix longissimus est liber seriei, cum 766 paginis impressioni Britannicae et 870 impressioni Americanae;[78] divulgatus est Anglice ille totum per orbem terrarum die 21 Iunii 2003.[79] Harry Potter and the Half-Blood Prince die 16 Iulii 2005 divulgatus est, et 9 milliones impressionum inter primas 24 horas a divulgatione venditae sunt.[80][81] Septimus atque ultimus liber, Harry Potter and the Deathly Hallows, die 21 Iulii 2007 divulgatus est.[82] Illius 11 milliones impressionum inter 24 horas venditae sunt, cum 2.7 millionibus impressionum in Britanniarum Regno et 8.3 millionibus in CFA.[83]

Translationes

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Translationes Harrii Potteri.

In 67 sermones series conversa est,[9][84] quod efficit ut Rowling inter scriptores, quorum opera maxime conversa sunt, locata sit.[85] Hi sermones valde sunt varii, velut Atropatenicus, Ucrainicus, Arabicus, Urdu, Hindicus, Bengalicus, Cambricus, Batavus Capitensis, Lettonicus, Vietnamicus.

Non nulli ex translatoribus notissimi erant priusquam quidem Harrium Potterum converserunt, ut puta Victor Golyshev, qui Order of the Phoenix in linguam Russicam conversit, et Sevin Okyay, notus existimator litterarius commentatorque culturalis, qui libros secundum ad septimum in linguam Turcicam conversit.[86] Occulti causa, translatoribus solum libro Anglice divulgato incipere licebat; idcirco intervallum exstabat antequam translationes emi potuerint. Multae igitur impressiones Anglicae festinis a fautoribus, qui in civitate non Anglice loquenti habitaverint, emptae sunt, et enim Order of the Phoenix liber Anglice scriptus est primus, qui unquam "primum bestseller" in Francia factus sit.[87]

Americanarum librorum impressionum textus in linguam Anglicam Americanam convertendus erat, cum multa verba conceptaque a personis adhibita ab iuvenibus Americanis non intellecta sint.[88]

In linguam Latinam duo primi libri conversi sunt a Petro Needham, qui Latine apud Collegium Etonense trigintos annos docuit, atque primus liber in linguam Graecam antiquam ab Andrew Wilson,[89] quod longissimum opus hac lingua scriptum est postquam Heliodorus Emesae? fabulas tertio saeculo AD scripsit.[90] Rowling, quae classicis in universitate studuerat antequam linguam Francogallicam praeoptavit, librum suum in linguas classicas converti volebat ut liberis minus sit horroris his studendi. Secundum Emma Matthewson, editorem Ioannae, libri non erant convertendi ut late vendantur, sed potius ut cursus Latini Graecique iucundiores facti sint.[91]

Absolutio seriei

[recensere | fontem recensere]

Mense Decembro 2005, Rowling suo in situ interretiali scripsit, "2006 annus erit, quo ultimum seriei Harrius Potter librum scripsero."[trans 11][92] Postmodo in diario interretiale progressionem libri Harry Potter and the Deathly Hallows crebo nuntiavit. Dies divulgationis 21 Iulii 2007 erat. Librum die 11 Ianuarii 2007 in Balmoral Hotel Edinburgi perfecit, ubi nuntium in versam Hermae imaginem dimidiatam annotavit: "J. K. Rowling Harry Potter and the Deathly Hallows scribere finivit hoc in conclave (552) die 11 Ianuarii 2007."[trans 12][93]

Rowling ultimum caput ultimi libri (i.e. epilogum) dixit circa annum 1990 scriptum esse.[94][95] Mense Iunio 2006, Rowling, in spectaculo televisivo Richard & Judy advocata, hoc caput mutatum esse nuntiavit, cum una persona, quae olim peritura erat, non mortua esset, et duae aliae personae necatae essent potius quam servatae. Die 28 Martii 2007, teguminis ars societatis Bloomsbury impressionum "adultae" et "puerilis" provulgata est, et illa societatis Scholastic.[96][97]

Responsiones criticae

[recensere | fontem recensere]

Eminens criticus litterarius Haroldus Bloom de Harrio Pottero scripsit “Passus sum valde legendo. Scriptura horrenda fuit; liber fuit terribilis….Societas literaturaque nostra exscinduntur.” [98]

Libri Harrii Potteri

[recensere | fontem recensere]

Latina lingua

[recensere | fontem recensere]

Solum Anglica lingua versi

[recensere | fontem recensere]
  1. Stefan Weise Halensis, "Harrius Potter et poculum ignis," Ephemeris 2006.
  2. "Harrius Potter Et Philosophi Lapis: (Harry Potter and the Philosopher's Stone)". Amazon 
  3. "Harrius Potter Et Camera Secretorum / Harry Potter and the Chamber of Secrets". Amazon 
  4. Harrius Potter, Harrii Potteri; vide e.g. Philosophi Lapis p. 11. Petrus Needham interpres se dicit sic nomen Anglicum Harry in linguam Latinam convertisse nam Arrius verum nomen sit Latinum, quod in poëmate Catulli inveniatur.
  5. Ronaldus Vislius, Ronaldi Vislii; vide e.g. Philosophi Lapis p. 79.
  6. Translatio huius nominis Latina non constat: videtur esse Hermione Granger, Hermionis Granger in Philosophi Lapis (vide e.g. p. 85 "ego sum Hermione Granger," p. 138 "Ronaldus tamen cum Hermione Granger laboratus erat" et "Harrius Hermionem vituperantem audivit," p. 238 "Dominulae Granger") sed Hermione Granger, Hermionis Grangerae in Camera Secretorum (vide e.g. p. 6 "[Harrius] plus etiam quam ludum Quidditch amicos optimos Ronaldum Vislium et Hermionem Grangeram desiderabat" et iterum p. 43 "Harrius . . . Hermionem Grangeram . . . vidit," sed pater Hermionis "Dominus Granger" [neque *Grangerus] appellatus est p. 45; p. 47 "Vislii cum Domino et Domina Grangeris stabant," et p. 74 "tu es Hermione Granger").
  7. Voldemort, Voldemortis; vide e.g. Philosophi Lapis pp. 43 et 81.
  8. Allsobrook, Dr. Marian (18 Iunii 2003). "Potter's place in the literary canon". BBC 
  9. 9.0 9.1 "Rowling 'makes £5 every second'". British Broadcasting Corporation. 3 Octobris 2008 
  10. "All Time Worldwide Box Office Grosses". Box Office Mojo, LLC.. 1998–2008 
  11. Fry, Stephen (10 Decembris 2005). "Living with Harry Potter". BBC Radio 4 
  12. Jenson, Jeff (2000). "Harry Up!". ew.com 
  13. Nancy Carpentier Brown (2007). "The Last Chapter". Our Sunday Visitor 
  14. J. K. Rowling. "J. K. Rowling at the Edinburgh Book Festival" 
  15. 15.0 15.1 Geordie Greig (11 January 2006). "'There would be so much to tell her...'". London 
  16. 16.0 16.1 "Interview with Steve Kloves and J.K. Rowling". Quick Quotes Quill. 28 Iulii 2008 
  17. Ed, Pottermore. "Pottermore Insider: You ask, we answer". Pottermore 
  18. Thompson, Susan (2 April 2008). "Business big shot: Harry Potter author JK Rowling". London 
  19. Lemmerman, Kristin (14 Iulii 2000). "Review: Gladly drinking from Rowling's 'Goblet of Fire'". CNN 
  20. 20.0 20.1 "A Muggle's guide to Harry Potter". BBC. 28 Maii 2004 
  21. Hajela, Deepti (14 Iulii 2005). "Plot summaries for the first five Potter books". SouthFlorida.com .
  22. Foster, Julie (Octobri 2001). "Potter books: Wicked witchcraft?". Koinonia House 
  23. Hi anni statuuntur Nick Paene Capite Carentis anniversaria mortis placenta in Camera Secretorum, quae monstrat Harrii secundum annum annibum 1992–1992 fieri (cap. 8) necnon die mortis parentium Harrii, in Deathly Hallows relato (cap. 16).
  24. Farndale, Nigel (15 Iulii 2007). "Harry Potter and the parallel universe". London 
  25. Rubeus Hagrid, Rubei Hagridi; vide e.g. Philosophi Lapis p. 45.
  26. 26.0 26.1 26.2 26.3 Memmott, Carol (19 Iulii 2007). "The Harry Potter stories so far: A quick CliffsNotes review". USA Today 
  27. Albus Dumbledore, Albi Dumbledoris; vide e.g. Philosophi Lapis p. 47.
  28. "J K Rowling at the Edinburgh Book Festival". J.K. Rowling.com. 15 Augusti 2004 
  29. Severus Snape, Severi Snapis; vide e.g. Philosophi Lapis p. 232.
  30. Ginnia Vislia, Ginniae Visliae; vide Camera Secretorum p. 49. Nomen Ginny in Philosophi Lapis apparet (vide e.g. p. 78), sed haec persona minimas partes agit hoc in libro.
  31. Nomen solum semel Latine dictum est: Sirius Niger, Sirii Nigri, Philosophi Lapis, p. 12.
  32. Azkaban, -i; vide Camera Secretorum p. 213
  33. Dementor (pl. Dementors), nomen Anglicum nondum in linguam Latinam conversum
  34. Remus Lupin, nomen Anglicum nondum in linguam Latinam conversum, quamquam Remus libenter declinamus, cum nomen recte sit ex lingua Latina tractum.
  35. Maguire, Gregory (5 Septembris 1999). "Harry Potter and the Prisoner of Azkaban" .
  36. King, Stephen (23 Iulii 2000). "Harry Potter and the Goblet of Fire" .
  37. Scilicet Ordo Phoenicis, sed haec appellatio non testificatur cum quintus liber nunquam Latine conversus sit.
  38. 38.0 38.1 38.2 Leonard, John (13 Iulii 2003). "'Harry Potter and the Order of the Phoenix'" 
  39. A Whited, Lana (2004). The Ivory Tower and Harry Potter: Perspectives on a Literary Phenomenon. University of Missouri Press. p. 371. ISBN 9780826215499 .
  40. Horcrux, pl. Horcruxes, est nomen Anglicum nondum in linguam Latinam conversum; ergo n. et indeclinable est.
  41. Kakutani, Michiko (16 Iulii 2005). "Harry Potter Works His Magic Again in a Far Darker Tale" .
  42. Draco Malfoy, Draconis Malfonis; vide e.g. Philosophi Lapis p. 120 et Camera Secretorum p. 41.
  43. Deathly Hallows p. 333; "three objects, or Hallows, which, if united, will make the possessor master of Death."
  44. Deathly Hallows p. 348.
  45. Lily, Liliae.
  46. Neville Lungifundus, Nevillis Lungifundi; vide e.g. Philosophi Lapis p. 97.
  47. Atkinson, Simon (19 Iulii 2007). "How Rowling conjured up millions". BBC 
  48. "Comic Relief : Quidditch through the ages". Albris 
  49. "The Money". Comic Relief 
  50. "JK Rowling book fetches £2 m". BBC. 13 Decembris 2007 
  51. "Amazon purchase book". Amazon.com Inc 
  52. Williams, Rachel (29 Maii 2008). "Rowling pens Potter prequel for charities". London  Extractum die 31 Maii 2008.
  53. "J.K. Rowling Has Mysterious New Potter Website". NPR.org. 16 Iunii 2011 
  54. Anne Le Lievre, Kerrie (2003). "Wizards and wainscots: generic structures and genre themes in the Harry Potter series". CNET Networks  [nexus deficit]
  55. 55.0 55.1 "Harry Potter makes boarding fashionable". BBC. 13 Decembris 1999 
  56. Ellen Jones, Leslie (2003). JRR Tolkien: A Biography. Greenwood Press. p. 16. ISBN 978-0313323409 
  57. A Whited, Lana (2004). The Ivory Tower and Harry Potter: Perspectives on a Literary Phenomenon. University of Missouri Press. p. 28. ISBN 9780826215499 
  58. King, Stephen (23 Iulii 2000). "Wild About Harry" 
  59. 59.0 59.1 Grossman, Lev (28 June 2007). "Harry Potter's Last Adventure". Time Inc 
  60. "Two characters to die in last 'Harry Potter' book: J.K. Rowling". CBC. 26 June 2006 
  61. "Press views: The Deathly Hallows". Bloomsbury Publishing. 21 July 2007 
  62. Greenwald, Janey; Greenwald, J (Fall 2005). "Understanding Harry Potter: Parallels to the Deaf World" (Free full text). The Journal of Deaf Studies and Deaf Education 10 (4): 442–450 
  63. Duffy, Edward (2002). "Sentences in Harry Potter, Students in Future Writing Classes". Rhetoric Review 21 (2): 177 
  64. "JK Rowling outs Dumbledore as gay". BBC News. BBC. 21 Octobris 2007 
  65. "About the Books: transcript of J.K. Rowling's live interview on Scholastic.com". Quick-Quote-Quill. 16 February 1999 
  66. Max, Wyman (26 Octobris 2000). ""You can lead a fool to a book but you cannot make them think": Author has frank words for the religious right". The Vancouver Sun (British Columbia) 
  67. Rowling, JK (2006). "Biography". JKRowling.com 
  68. "Final Harry Potter book set for release". Euskal Telebista. 15 Iulii 2007 
  69. Lawless, John (2005). "Nigel Newton". The McGraw-Hill Companies Inc 
  70. 70.0 70.1 A Whited, Lana (2004). The Ivory Tower and Harry Potter: Perspectives on a Literary Phenomenon. University of Missouri Press. p. 351. ISBN 9780826215499 
  71. Huler, Scott. "The magic years". The News & Observer Publishing Company 
  72. Savill, Richard (21 Iunii 2001). "Harry Potter and the mystery of J K's lost initial". London: Telegraph.com 
  73. "The Potter phenomenon". BBC. 18 February 2003 
  74. "Wild about Harry". NYP Holdings, Inc.. 2 Iulii 2007  [nexus deficit]
  75. Rozhon, Tracie (21 April 2007). "A Brief Walk Through Time at Scholastic". The New York Times. p. C3 
  76. "A Potter timeline for muggles". Toronto Star. 14 Iulii 2007 
  77. "Speed-reading after lights out". London: Guardian News and Media Limited. 19 Iulii 2000 
  78. Harmon, Amy (14 Iulii 2003). "Harry Potter and the Internet Pirates". The New York Times 
  79. Cassy, John (16 January 2003). "Harry Potter and the hottest day of summer". London: Guardian News and Media Limited 
  80. "July date for Harry Potter book". BBC. 21 Decembris 2004 
  81. "Harry Potter finale sales hit 11 m". BBC News. 23 Iulii 2007 
  82. "Rowling unveils last Potter date". BBC. 1 February 2007 
  83. "Harry Potter finale sales hit 11 m". BBC. 23 Iulii 2007 
  84. Dammann, Guy (18 Iunii 2008). "Harry Potter breaks 400m in sales". London: Guardian News and Media Limited 
  85. KMaul (2005). "Guinness World Records: L. Ron Hubbard Is the Most Translated Author". The Book Standard 
  86. Güler, Emrah (2005). "Not lost in translation: Harry Potter in Turkish". The Turkish Daily News 
  87. Staff Writer (1 Iulii 2003). "OOTP is best seller in France — in English!". BBC 
  88. "Differences in the UK and US Versions of Four Harry Potter Books". FAST US-1. 21 January 2008 
  89. Wilson, Andrew (2006). "Harry Potter in Greek". Andrew Wilson 
  90. Castle, Tim (2 Decembris 2004). "Harry Potter? It's All Greek to Me". Reuters 
  91. Reynolds, Nigel (3 Decembris 2001). "Harry Potter and the Latin master's tome take on Virgil". The Telegraph 
  92. "J.K.Rowling Official Site. Section: Welcome!". 25 Decembris 2005 
  93. "Potter author signs off in style". BBC. 2 February 2007 
  94. "Rowling to kill two in final book". BBC. 27 Iunii 2006 
  95. "Harry Potter and Me". BBC News. 28 Decembris 2001 
  96. "Harry Potter and the Deathly Hallows at Bloomsbury Publishing". Bloomsbury Publishing 
  97. "Cover Art: Harry Potter 7". Scholastic 
  98. http://archive.boston.com/news/globe/editorial_opinion/oped/articles/2003/09/24/dumbing_down_american_readers/

Citationes Latine conversae

[recensere | fontem recensere]
  1. "in a direct line of descent from Thomas Hughes's Tom Brown's School Days and other Victorian and Edwardian novels of British public school life"
  2. "shrewd mystery tales"
  3. "My books are largely about death. They open with the death of Harry's parents. There is Voldemort's obsession with conquering death and his quest for immortality at any price, the goal of anyone with magic. I so understand why Voldemort wants to conquer death. We're all frightened of it."
  4. "going over one's most harrowing ordeals – and thus coming to terms with them"
  5. "a prolonged argument for tolerance, a prolonged plea for an end to bigotry"
  6. "question authority and . . . not assume that the establishment or the press tells you all of the truth"
  7. "deeply entrenched in the whole plot"
  8. "stuck in a state of permanent pre-pubescence"
  9. "because that . . . is how tyranny is started, with people being apathetic and taking the easy route and suddenly finding themselves in deep trouble."
  10. "I had been writing almost continuously since the age of six but I had never been so excited about an idea before. I simply sat and thought, for four (delayed train) hours, and all the details bubbled up in my brain, and this scrawny, black-haired, bespectacled boy who did not know he was a wizard became more and more real to me."
  11. "2006 will be the year when I write the final book in the Harry Potter series"
  12. "J. K. Rowling finished writing Harry Potter and the Deathly Hallows in this room (552) on 11 January 2007."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]