Gitta Connemann
Gitta Connemann (nata die 10 Maii 1964 in oppido Leri) rerum politicarum perita Germanica factionis CDU est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam anno 1983 finivit, primo tirocinium venditoris calceorum fecit et ab anno 1984 Osnabrugae et Moguntiaci iurisprudentiae studebat. Anno 1990 primam probationem accepit, tum referendaria fuit atque anno 1993 secundam probationem adepta et causidica admissa est. Tum ad annum 1995 causidica fuit et deinde pro societate conductorum operae intra Visurgem et Amisiam operam dedit. Ab anno 2001 ad usque 2012 iterum causidica fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Connemann ab anno 1996 sodalis Factionis Christianae Democraticae est et annis 1996 - 1999 sodalis consilii communis generalis Hesel erat. Ab anno 2001 consiliaria Circuli Lerensis est. Anno 2002 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad hunc diem manet. In parlamento praecipue pro moribus patriae Frisiae Orientalis operam dat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gittam Connemann spectant. |