Glastonia
Locus: 51°8′51″N 2°43′3″W
Numerus incolarum: 8 932, 8 932, 8 980
Situs interretialis
Nomen officiale: Glastonbury
Gestio
Glastonia[1][2], vulgo Glastonbury, est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno 1319, mercatus autem ab anno 1129.[3] Homines fere 8 900 nostro tempore ibi habitant. Glastonia ab oppido Street flumine Brue separatur.
Abbatia Glastoniensis anno circiter 700 a rege Wessexiae Ina conditam esse traditur. Saeculo XI aucta, anno 1184 combusta, saeculo XIII ineunte e novo aedificata est. Ruinae hodie a peregrinatoribus permultis visitantur.
Ecclesia S. Ioannis, quae anno 1403 collapserat, saeculo insequenti restituta est. Ecclesia S. Benedicti iussu abbatis Ricardi Beere anno 1520 renovata est. Tribunal (ita et Anglice appellatum), aedes haud modestissima saeculo XV constructa et ab eodem abbate perfecta, olim curiam iustitiae abbatialem, hodie museum historicum Glastoniense continet. Media platea nundinarum (Market Place) miliarium nomine Eleanor Cross a Beniamino Ferrey anno 1846 designatum est.
Turris summo monte Glastoniensi (Glastonbury Tor) eminens, saeculo XIII surrecta, fuit olim ecclesiae S. Michaelis pars e qua omne aliud iam diu deletum est. Prope Glastoniam oppidum lacustre, inter annos circiter 250 a.C.n. et 50 p.C.n. frequentatum, ab Arthuro Bulleid anno 1892 repertum, annis insequentibus e paludibus ab archaeologis effossum est.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Glastonia", vb. adiect. "Glastoniensis": Guillelmus Malmesburiensis, De antiquitate Glastoniensis ecclesiae passim; De gestis pontificum Anglorum 3.91
- ↑ "Leucarum" (per errorem): Latin place names
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
- ↑ "Glastonbury Lake Village" apud Glastonbury Antiquarians
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Glastonbury" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 2 pp. 240-266
- "Glastonbury" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Glastonbury" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: South and West Somerset (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 171-185
- Philip Rahtz, English Heritage Book of Glastonbury. Londinii: Batsford, 1993
- Philip Rahtz, Glastonbury: myth and archaeology. Stroud: Tempus, 2003
- "Glastonbury" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 9 (2006) pp. 6-58
- "Twelve Hides of Glastonbury" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 9 (2006) pp. 2-5
- "The abbey of Glastonbury" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 2 (1978) pp. 82-99
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Glastoniam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°8′51″N 2°43′3″W • OpenStreetMap • 7292381 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon |