Jump to content

Gnaeus Calpurnius Piso (consul 23 a.C.n.)

E Vicipaedia

Gnaeus Calpurnius Piso (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Anno 48 fuit proquaestor Gnaei Pompeii Magni in Hispania Citeriore et pro Pompeianis partibus atque anno 46 in Africa pro interfectoribus Caesaris pugnabat. Ab Augusto ei venia data est, sed re publica abstinuit, dum imperator anno 23 a.C.n. ei consulatum suffectum obtulit. Cum Augustus eo anno morbo laboraret, Piso pro imperatore rationem in senatu reddidit[1]. Filii eius Gnaeus Calpurnius Piso, consul ordinarius anni 7 a.C.n. et Lucius Calpurnius Piso, qui eundem magistratum anno 1 a.C.n. administravit. Patri et filiis Horatius poeta "artem poeticam" dedicavit[2].

  1. Cassius Dio, LIII 32,2
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 943-944;946