Gnaeus Cornelius Cinna Magnus
Gnaeus Cornelius Cinna Magnus (nescimus, quando natus sit; mortuus est inter annos 5 et 14) senator Romanus tempore Augusti imperatoris fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]A matre fuit nepos Gnaei Pompeii Magni a patre Lucii Cornelii Cinnae. Pater eius Lucius Cornelius Cinna, consul suffectus anni 32 a.C.n., avus paternus Lucius Cornelius Cinna praetor anni 44 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse annis 32 ad usque 30 partibus Antonii favebat, sed Octavianus ei veniam dedit. Circa annos 16 a.C.n. aut 13 a.C.n. coniurationi contra Augustum interfuisse dicitur. Augustus ei denuo ignovit, quod exemplum clementiae a Seneca in opere philosophico et a Dione Cassio in Historia Romana[1] laudatum argumentum clarissimae tragoediae Petri Corneille, Cinna[2] inscriptae et anno 1641 scaenae datae, praebuit. Quin etiam volente Augusto anno 5 consul ordinarius creatus est[3] et magistratum ad usque 30 Iunii gessit, quo die ei Gaius Ateius Capito successit. Illa beneficia ut rependeret Cinna Augustum heredem testamento instituit[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 55.14-22. Livia uxor Augusto clementiam suasisse dicebatur : itaque longus sermo inter coniuges hoc loco narrationi inseritur.
- ↑ Cinna ou la clémence d'Auguste
- ↑ Dio Cassius 55.22.
- ↑ Seneca, de clementia I 9,12
Antecessores: Sextus Aelius Catus et Gaius Sentius Saturninus |
Consul 5 cum Lucio Valerio Messalla Voleso |
Successores: Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Arruntius |