Jump to content

Gradassus

E Vicipaedia
Imago typographica Gradassi saeculo sextodecimo facta.

Gradassus[1] (Italiane Gradasso) est persona in carmine epico Orlando innamorato(it) a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto atque antagonistas in Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.

Gradassus est rex Sericanae atque Nabataeorum qui regi Marsilio in Europa ex Asia subvenit quia Saraceni contra regem Francorum Carolum Magnum pugnant. In Hispania Gradassus comitem palatinum Rinaldum Montalbanum ad singulare certamen provocat sed miles Christianus fugit, deinde Gradassus et rex Marsilius Francogalliam invadeunt. Gradassus, Rolandum et alios comites palatinos comprehendit atque regem Carolum, ut pretium, Bayardum equum Rinaldi atque gladium Rolandi petit. Tamen miles Anglicus Astolphus Gradassum provocat et eum vincit.

Postea Gradassus ex Oriente in Europa revenit, gladio Rolandi atque Bayardum cupidus. In pugnam inter Christianos Saracenosque Gradassus gladium, cuius nomen Italice Durlindana est, invenit et paulo post Rinaldo occurrit: duo milites inter eos pugnant et Saracenus vincit, igitur denuo Bayardo potitur. Postea, post turbidam tempestatem in insulam Lopadusam vel Lipadusam pervento, Gradassus regi Maurorum Agramanti et senecti militi Sobrino incidit et tres Musulmani certamen contra tres comites palatinos constituunt. Rolandus, Oliverius atque Brandimartes in insulam pervenuunt atque provocant tres ad singulare certamen Saracenos. Gradassus cum Durlindana Brandimartem interficit sed paulo post Rolandus regem Sericanae occidit et gladium suum recuperat.

Hodie in sermone Italico verbum gradasso est, quod circiter "miles gloriosus" significat, atque ex nomine regis ficti oritur[2].

  1. "(...) quaeque Rinaldus, quaeque Durastantus, Rodomontus, quaeque Gradassus." apud Baldum vel Macaronicon Theophili Folengo. Vide etiam textum latinum apud Vicifontem.
  2. Vide paginam Gradasso apud vocabularium interretiale Italicum Treccani. (Italice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Baillet, Roger, Le Monde poétique de l'Arioste. Essai d'interprétation du Roland furieux, L'Hermès, Lutetiae, 1977.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.