Grex propinquus
Appearance
Grex propinquus,[1] Anglice anno 1936 ab Edwino Hubble The Local Group appellatus,[2] est grex galaxiarum circiter centum qui nobis propiores iacent. Galaxiae huius gregis maximi sunt nebula Andromedae, Via lactea, nebula Trianguli, quibus alii satis multi satellites esse censentur. Inter satellites Viae lacteae sunt nebula Magellanica maior et minor.[3] Diametron gregis propinqui fere decies milies milium a.l.m. aestimatur. Grex propinquus et grex Maffei 1 partes constituunt supercumuli Virginis in quo galaxiarum circiter duo milia comprehenduntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Edwin Hubble, The Realm of the Nebulae (Novo Portu: Yale University Press, 1936), titulus capituli 6 Textus
- ↑ "Nebulae Magellanicae": fons nominis Latini (p. 107 apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Sidney van den Bergh, The Galaxies of the Local Group. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000 (Paginae selectae apud Google Books)
- Sidney van den Bergh, "Updated Information on the Local Group" in Publications of the Astronomical Society of the Pacific vol. 112 (2000) pp. 529-536 Textus
- Julianne J. Dalcanton et al., "The ACS Nearby Galaxy Survey Treasury" in Astrophysical Journal Supplement Series vol. 183 no. 1 (2009)
- Marla Geha et al., "The SAGA Survey: I. Satellite Galaxy Populations Around Eight Milky Way Analogs" (16 Septembris 2017) apud ArXiv.org pro Astrophysical Journal
- I. D. Karachentsev, V. E. Karachentseva, W. K. Hutchmeier, D. I. Makarov, "A Catalog of Neighboring Galaxies" in Astronomical Journal vol. 127 (2004) pp. 2031–2068 Textus
- Roeland P. van der Marel et al., "First Gaia Dynamics of the Andromeda System: DR2 Proper Motions, Orbits, and Rotation of M31 and M33" (29 Ianuarii 2019) apud arXiv.org pro Astrophysical Journal
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Data astronomica: "NAME Local Group" apud SIMBAD. |
- The Local Group of Galaxies" apud SEDS