Jump to content

Gro Harlem Brundtland

E Vicipaedia
Wikidata Gro Harlem Brundtland
Res apud Vicidata repertae:
Gro Harlem Brundtland: imago
Gro Harlem Brundtland: imago
Gro Harlem Brundtland: subscriptio
Gro Harlem Brundtland: subscriptio
Nativitas: 20 Aprilis 1939; Bærum
Patria: Norvegia
Nomen nativum: Gro Harlem

Familia

Genitores: Gudmund Harlem;
Coniunx: Arne Olav Brundtland
Proles: Knut Brundtland

Gro Harlem Brundtland, nomine nativo Gro Harlem (apud Bærum nata die 20 Aprilis 1939) est politica Norvegica et internationalis.

Alumna est universitatum Osloensis et Harvardianae. Medica ab anno 1966 operam dedit, sed ab anno 1969 legata est apud parlamentum Norvegicum. Ministra a circumiectu a die 1 Iulii 1974 usque in 1979 fuit, primis ministris Trygve Bratteli et Odvar Nordli. A die 12 Septembris 1979 usque ad 25 Octobris 1996 dux factionis laboris merens, ter prima ministra facta est, videlicet a die 4 Februarii 1981 usque ad 14 Octobris 1981, a 9 Maii 1986 ad 16 Octobris 1989, a 3 Novembris 1990 ad 25 Octobris 1996. Deinde rebus politicis Norvegicis renuntiatis rectrix facta est ordinis sanitarii mundialis, quod officium a die 13 Maii 1998 usque ad 21 Iulii 2003 tenuit. 

Et pro salute et progresu durabili conatus est et anno 1994, Praemium Caroli Magni accepit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jan Ove Ekeberg, Per Arne Bjerke, Statsminister. Makten og mennesket – Biografi om Gro Harlem Brundtland. Asloae: Tiden forlag, 1996

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Rectores Ordinis sanitarii mundialis
[[Fasciculus:Flag of WHO.svg <!-f- vexillum -->|link=Ordo mundi sanitarius|100px]]

Brock Chisholm (1948-1953) • Marcolinus Gomes Candau (1953-1973) • Halfdan Mahler (1973-1988) • Hiroshi Nakajima (1988-1998) • Gro Harlem Brundtland (1998-2003) • Lee Jong-wook (2003-2006) • Andreas Nordström (2006-2007) • Margarita Chan (2007-2017) • Tedros Adhanom (2017-hodiernum)

Primi ministri Norvegiae 1945–