Guido I de Leveiis
Appearance
Guido de Leveiis (natus anno 1180; mortuus anno 1233), primus huius nominis et filius Philippi de Leveiis, fuit particeps expeditionis sacrae in Albigenses iuxta Simonem V de Monteforti, qui eum dominum Mirapiscarum creavit. Bis ut videtur uxores duxit. Quidam enim e Ioanna de Vicinis genuisse filiam Algayettam adseverant, quae Petro domino Valettae nupsit;[1] alii Guiburgam duxisse et ex ea genuisse Guidonem, patris successorem. Is pater fuit Ioannae de Leveiis, quae Philippo nupsit, Guidonis de Monteforti nepotem.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Guy (I) de Lévis" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)