Jump to content

Guilielmus Xylander

E Vicipaedia
Wikidata Guilielmus Xylander
Res apud Vicidata repertae:
Guilielmus Xylander: imago
Guilielmus Xylander: imago
Nativitas: 26 Decembris 1532; Augusta Vindelicorum
Obitus: 10 Februarii 1576; Heidelberga
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Plutarchi Moralia a Xylandro edita.

Guilielmus Xylander (Theodisce Wilhelm Holtzman[1]; natus Augustae Vindelicorum die 26 Decembris 1532; mortuus Heidelbergae die 10 Februarii 1576) fuit humanista, philologus, et mathematicus Germanicus. Alma mater eius Universitas Eberhardina Carolina fuit, et ab anno 1564 professor Universitatis Heidelbergensis docebat, ubi Iacobi Micylli cathedram occupavit.

Multos libros Graecos edidit et Latine vertit: Euripidem, Theocritum, Stephanum Byzantinum (1568), Pausaniam (in editione Sylburgii, 1583), Tryphiodorum (Basileae 1548), Dionem Cassium (Basileae 1558), Plutarchum (Basileae 1561-1570), Strabonem (Basileae 1571), Georgium Cedrenum (1566).

Meditationum Marci Aurelii editionem principem edidit Turici anno 1559, quorum manuscriptum post editionem deperditum est. In editione secunda Antoninus Liberalis Antigonus Carystius Phlegon Trallensis paradoxographi additi sunt.

Theodisce Euclidem et Diophantum vertit (1575) et Graece Michaelis Pselli De quattuor mathematicis scientiis.

  1. Nomen Graece vertit, Holz = ξῦλον, Mann = ἀνήρ.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]