Jump to content

Gulielmus Green (pictor)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Gulielmus Green (17601823) fuit poeta, scriptor, pictorque Anglicus, qui praecipue imagines Terra Lacuum fecit, quos voluit naturam fidelissime exprimere. Carolus Roeder, biographus, scripsit: "Eius novus modus notabilis est, quia omnes artifices modo aequabili translaticioque montium depictorum favent: pictae autem effigies a Mr Green sunt veri montes; dicit se eorum anatomiam scire, et ita sine dubio est ut dicit."

Anno 1819, finivit Green magnum opus: The Tourist's New Guide to the Lake District. Nihilominus, nunc fatigatus, sollicitatus, sibique displicitus, aegre laborabat, et continua vitae societas cum Samuele Taylor Coleridge ante 1820 eius corporis constitutionem debilitavit.

Elizabeth Green, filia, nupsit Walter H. Mayson, virum Britannicum, qui fides insigniter fecit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]