Jump to content

Hallgrimus Petraeus

E Vicipaedia
Wikidata Hallgrimus Petraeus
Res apud Vicidata repertae:
Hallgrimus Petraeus: imago
Hallgrimus Petraeus: imago
Nativitas: 1614; Gröf
Obitus: 27 Octobris 1674; Islandia
Patria: Islandia

Familia

Memoria

Sepultura: Hvalfjarðarsveit

Hallgrimus Petraeus[1] (aut Petri filius vel simpliciter Petri[2], Islandice Hallgrímur Pétursson, natus anno 1614, mortuus die 27 Octobris anno 1674) fuit poeta Islandus et sacerdos Lutheranae legis studiosus, qui tempore Orthodoxiae Islandicae singulari potentia dicendi plurimum apud populares suos valuit. Carmina et praecipue Psalmi, quos Islandice panxit, usque ad hodiernum diem saepissime leguntur ac cantantur.

Hallgrimus natus est in fundo Gröf, ad sinum Skagafiordensem in Islandia boreali sito, parentibus Solveiga Ioannis filia et Petro Gudmundino, qui patruelis fuit Gudbrandi Thorlacii, tunc episcopi Holensis. Itaque Hallgrimum non humili loco ortum esse constat.

Holis adolevit ibique Lyceum Holense frequentavit, quod illis temporibus tota in Islandia optime audiebat. Hallgrimus primum bonas animi indoles ostendebat, deinde autem pubescens se tam difficilem ac male moratum praebebat, ut denique Glyckstadium mitteretur, quod oppidum Holsatiae eo tempore in dicione ac potestate regum Daniae erat. Glyckstadii apud quendam fabrum opus faciebat in officina ferraria, ubi transiens Bryniolfus Svenonius, postea Scalholtensis episcopus, Hallgrimum diras voces Islandice edentem audivisse eumque popularem suum agnovisse dicitur. Utcumque res se habuit: Bryniolfus eum Selandiae episcopo, Ioanni Resenio, ita commendavit, ut Hallgrimus albo scholae Hafniensis, in qua theologi sacerdotesque Lutherana doctrina erudiebantur, inscriberetur.

Cum quinquennium ibidem exegisset, rude scholastica nondum donatus in Islandiam revertit miseramque vitam egit usque in annum 1644, quo ab eodem Bryniolfo, tum ad episcopatum evecto, paroechiae Hvalsnesensi praepositus est, cui varia fama et fortuna praefuit usque in annum 1651, cum ecclesiae Saurbaiensi Hvalfiordensium praeficeretur. Ibi feliciter vixit et opus illustrissimum composuit anno 1659, nempe Historiam passionis et mortis Domini nostri Jesu Christi seu Psalterium passionale (Islandice Historia pínunnar og dauðans Drottins vors Jesu Christi eður Passíusálmar). Haec silva quinquaginta psalmorum est monumentum litterarum Islandicarum maximi momenti, quod usque in saeculum 21 plus quam sexagies in lucem editum est.

Hallgrímskirkja ('Templum Hallgrimi') Reykiavicae.

Uxorem habuit Gudridam Simonis filiam, quam Hafniae anno 1636 ex captivitate Algeriana reducem adamare coeperat, ex qua tres liberos suscepit: filios Eiulfum (1637–1679) et Gudmundum (†1640) et filiam nomine Steinunnam (1644–1649). Hallgrimus morte filiae valde permotus lapidem Steinunnae memoriae inscripsit posuitque. Lapis anno 1964 repertus et in templo Hvalsnesensi repositus est[3][4], cui paroeciae Hallgrimus, ut iam dictum est, usque in annum 1651 praefuerat.

Munus sacerdotale Hallgrimo circa annum 1667 scorbuto maligno aut leprae quadam specie correpto aliis cedere necesse erat. Obiit anno 1674 Ferstiklae Hvalfiordensium in Islandia meridiana.[5]

Aedes sacra Hallgrímskirkja, quae maxima ecclesia Islandiae est Reykiavicae sita, ab Hallgrimo nomen tenet.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Kolbeinn Þorsteinsson: Hallgrimi Petraei Psalterium passionale, sub iisdem metris et melodiis Latine translatum a Colbeno Thorsteni filio. Hafniae 1778.

  1. Vide Halfani Einari filii Historiam Litterariam Islandiae, Hafniae et Lipsiae 1786.
  2. Vide Finni Iohannaei Historiam ecclesiasticam Islandiae, tom. III, Hafniae 1775.
  3. The Church at Hvalsnes.
  4. Steinunn Jóhannesdóttir, Steinn Steinunnar (Lapis Steinunnae).
  5. Finni Iohannaei Historia ecclesiastica Islandiae, tom. III, Hafniae 1775, p. 557 seq.