Hecyra (Terentius)
Hecyra (latine Socrus) est comoedia palliata Publii Terentii Afri ludis Megalensibus Cn. Octavio T. Manlio consulibus (= 165 a.C.n.) acta. Quo anno adeo displicuit ut spectatoribus abeuntibus non peragi potuerit[1]. Iterum acta ludis funebribus L. Aemili Paulli anno 160 a.C.n., iterum displicuit. Tertio eodem anno ludis Romanis acta est ac tandem placuit. Poeta fabulam Graecam Apollodori Carysti[2] imitatus est. Multas similitudines etiam cum Menandri "Epitrepontes" praebet[3]. Fortasse ut in aliis Terentius et in hac duas fabulas Graecas contaminavit.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Lachetis patris iussu Pamphilus adulescens Philomenam, filiam vicini Phidippi uxorem duxit, quamvis ei cum Bacchide meretrice consuetudo diuturna erat. Desiderio autem prioris amoris a concubitu uxoris per duos menses abstinuit. Mox tamen coniuges propiores fiunt. Cum Pamphilo navigatio facienda esset, uxorem domi cum matre sua Sostrata (est socrus/hecyra tituli) reliquit. Subito post aliquot menses Philomena e domo socrus aufugit atque ad matrem redit. Itaque primo actu huius fabulae Laches vehementi iurgio in Sostratam invehitur, dum incusat acerbos mores et inimicitiam solitam inter socrus et nurus. Illa vero innocentiam suam frustra testatur.
Decimo mense post nuptias Pamphilo reduci uxor aegra esse nuntiatur atque ad matrem Myrrhinam redisse. Statim necopinatam visere vult : forte in eam cum maxime parturientem incidit. Abire conatur sed mater Philomenae eum precatur ne infortunium puellae divulgaret : "vim ab ignoto filiae invitae ante nuptias factam ; porro infantem sese exposituras esse ac postea Pamphilum uxorem aut reducturum aut repudiaturum, ut libitum fuerit". Cuius miseritus adulescens silentium pollicitus est.
Pamphilus scit filium suum esse non posse. At cum pater Laches rescivit infantem natum esse, nepotem suum eum arbitratur et filium hortatur ut eum tollat uxoremque domum reducat. Pamphilus, cui vera dicere per promissa non licet, respondet sibi pietatem erga matrem potiorem esse coniugis amore. At Sostrata pollicetur sese rus abituram nec nurui odio fore. Tum Pamphilus preces parentum eludit abeundo nec quicquam dicendo.
Patres Phidippus et Laches consilia inter se communicant : credunt desiderio Bacchidis Pamphillum uxorem reducere nolle (re vera uxorem adamare coeperat), praeterea Myrrhinae generum odio esse ob illum meretricium amorem. Ita enim interpretantur quod ea natum filium maritum celare conata est velut clam expositura. Itaque meretricem accersunt sed Bacchis negat sese adhuc Pamphilum visere.Tum senes eam apud Myrrhinam miserunt, ut ei iuraret quod sibi dixisset. Quae Myrrhina in digito Bacchidis agnoscit anulum filiae ab ignoto luctando surreptum. Bacchis respondet hunc anulum sibi a Pamphilo ebrio olim nocte quadam datum. Compressor ignotus et verus pater infantis erat Pamphilus : omnia in fine feliciter eveniunt.
Hoc argumentum parum comicum videtur nisi quod Pamphilus a propinquis cruciatur dum quae scit dicere non potest. Risus potius ex scaenis et personis adventiciis ut servo Parmenone oritur. Nihilominus haec comoedia vi comica caret.
Tabula personarum
[recensere | fontem recensere]- LACHES SENEX, pater Pamphili
- SOSTRATA MATRONA, uxor Lachetis, mater Pamphili.
- PAMPHILVS ADVLESCENS, filius Lachetis et Sostratae.
- PHIDIPPVS SENEX, pater Philomelae.
- MYRRINA MATRONA, mater Philomelae, uxor Phidippi
- BACCHIS MERETRIX, a Pamphilo amata
- PHILOTIS MERETRIX
- SYRA ANVS
- PARMENO SERVOS, servus Pamphili
- SOSIA SERVOS, alius servus Pamphili.
Philomela de qua in tota fabula agitur numquam in scaenam venit. In hac comoedia personae sui generis sunt nec archetypis comicis similes. Parmeno non servum callidum et audacem dominumque ludificantem agit : potius iners et stultus videtur. Bacchis non est meretrix avida et mala : immo, quaestu omisso, omnibus benevolens, gaudet quod bene meruit de uxore prioris amantis. Patres, etiam si verba dura uxoribus (atque generi muliebri omnino) proferunt, tamen, ceteris postpositis, commodis propinquorum maxime consulunt. At primas partes agit Sostrata : uxor modesta et mater devota est, quod genus feminae in comoediis raro invenitur.
Conclusio
[recensere | fontem recensere]Hecyra in moribus observandis ac referendis maxime constat. Mulieres in hac fabula meliores partes agunt : uxores male audiunt a maritis nec tamen paria referunt, etiam meretrix Bacchis benigne felicitati alienae consulit. Contra viri saepe in culpa inveniuntur : mariti falso uxores accusant, Pamphilus et ipse non tantum ignotam virginem ebrius vitiat, sed etiam ei anulum eripit quem amicae donat, quod lectori moderno odiosum videri potest. Antiquis Romanis haec comoedia minus placuit quam aliae nec Cicero de ea mentionem facit, qui tam multos versus Terentianos in operibus suis rettulit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Johannes Marouzeau (1949), Tomus tertius, Parisiis, Les Belles Lettres. (Collection des Universités de France) [Textus cum apparatu critico et versione Francogallica]
- Loeb Classical Library, Harvard University press, 1959. [Cum versione anglica]
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- J. C. B. Lowe, "Terentian Originality in the 'Phormio' and 'Hecyra'", Hermes, 1983: 431-452
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]