Hedera helix
Hedera helix (binomen a Linnaeo e nominibus antiquis Hedera et ἕλιξ constitutum) est typus generis Hederae. Haec planta quae humi serpit arboresque scandit, foliis saepius viridibus, interdum russis, bacis purpureis vel atris, naturá in maxima parte Europae necnon Turcia boreali crescit. Bacae hominibus venenosae sunt, avibus autem quibusdam deliciosae. Insecta varia sub foliis et inter ramos latent. Arte horticultorum Europaeanorum hedera favetur ut muris et moeniis integumento perpetue virenti celaret, sed ab arboribus curiose removetur; alibi autem ubi hedera recentius introducta est, et praecipue in Australia, Nova Zelandia et CFA, recognoscitur molestam esse et in nonnullis provinciis interdictam. Hedera apud Graecos Romanosque Baccho sacra habita est; in conviviis cenatores coronas hedera plectas gerebant.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Hedera helix" apud Plants for a Future • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |