Jump to content

Henricus Frey

E Vicipaedia
Henricus Frey, histologus et zoologus

Henricus vulgo Heinrich Frey (natus die 15 Iunii 1822 Francofurti, mortuus die 17 Ianuarii 1890 Turici) medicus Germanicus et Helveticus fuit.

Studiis medicinae Bonnae, Berolini et Gottingae perfectis famulus in instituto physiologico Gottingensi creatus est. Anno 1848 tamquam professor histologiae et anatomiae comparativae Turicum vocatus est. Ibidem in Schola Polytechnica de zoologia docere coepit.

Frey inter primos microlepidotperologos Germaniae fuisse constat. Tomum alterum in opus Rudolphi Wagner cui titulus »Lehrbuch der Zootomie« scripsit, ubi invertebrata quoque tractantur (una cum Rudolpho Leuckart, Lipsiae 1847).

Mentionis digna sint etiam haec opera: »Beiträge zur Kenntnis wirbelloser Tiere« (cum Leuckart, Brunsvici 1847); »Histologie und Histochemie des Menschen« (Lipsiae 1859), »Das Mikroskop und die mikroskopische Technik« (Lipsiae 1863, »Grundzüge der Histologie« (Lipsiae 1875), »Die Tineen und Pterophoren der Schweiz« (Turici 1856), »Die Lepidopteren der Schweiz« (Lipsiae 1880).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Frey spectant.