Jump to content

Henricus Ioachimus Barchmann

E Vicipaedia
Wikidata Henricus Ioachimus Barchmann
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Ioachimus Barchmann: imago
Henricus Ioachimus Barchmann: imago
Nativitas: 17 Novembris 1950; Idensen
Obitus: 30 Augusti 2021;
Patria: Germania
Nomen nativum: Heinz-Joachim Barchmann

Henricus Ioachimus (Theod. Heinz-Joachim) Barchmann (natus die 17 Novembris 1950 in Idensen nunc ad Wunstorf pertinente; mortuus die 30 Augusti 2021) fuit rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam commercii finivit, Barchmann tirocinium mercatoris fecit et annis 1982 - 1985 testimonium maturitatis adeptus est. Deinde Tremoniae studebat. Tum pro Collegiis Opificum operam dedit.

Barchmann uxorem duxit atque duas filias habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Barchmann, qui ab anno 1979 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, anno 2009 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et etiam post electionem anni 2013 mandatum tenuit. Anno 2017 non iam electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]