Jump to content

Hermannus Göring

E Vicipaedia
Wikidata Hermannus Göring
Res apud Vicidata repertae:
Hermannus Göring: imago
Hermannus Göring: imago
Hermannus Göring: subscriptio
Hermannus Göring: subscriptio
Nativitas: 12 Ianuarii 1893; Pons Oeni
Obitus: 15 Octobris 1946; Nuremberg Court Prison
Patria: Germania nazistica, Imperium Germanicum, Germania, Suecia
Nomen nativum: Hermann Wilhelm Göring

Familia

Genitores: Heinrich Ernst Göring; Franziska Tiefenbrunn
Coniunx: Carin Göring, Emma Göring
Proles: Edda Göring

Memoria

Sepultura: Wenzbach
Göring paulo post quam ab Americanis die 9 Maii 1945 comprehensus est

Hermannus Guliemus Göring (Germanice: Hermann, Wilhelm Göring vel Goering; natus die 12 Ianuarii 1893 in urbe Ponte Oeni, mortem sibi conscivit die 15 Octobris 1946 Norimbergae).

Familia et Iuventus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius Ernestus Henricus Göring fuit, qui ab anno 1885 ad 1888 coloniam Germanicam in Africa administravit, qui nunc Namibia nota est. Postea pater nonnullis locis Germaniae legatus erat. Hermannus eruditionem militarem habuit atque initio primi belli mundani pedes stipendia meruit. Deinde morbo coactus ad copias aerias (Luftwaffe) venit et brevi tempore feliciter aeroplana militaria duxit. Post finem belli, quod Germania foedere Versaliis sancito coactus est, ut aeroplana militaria relinqueret, aeroplana civilia duxit.

Vir politicus nazista

[recensere | fontem recensere]

His annis factioni NSDAP se adiunxit, anno 1922 dux exercitus privati factionis SA factus est et clade, qui ea pars Adolfo Hitler duce in seditione in Monachio moverat, graviter saucius, 1923 in Sueciam fugit. Ibi medici dolores eius morphio medicamine tractaverunt, cuius medicamenti stupefactivi ab his diebus studiosissimi erat. Anno 1927 Germaniam reversus est atque anno 1930 in parlamentum Germanicum electus est. Anno 1932, post victoriam factionis suae NSDAP, praeses parlamenti factus est. 1933, postquam Hitler cancellarius imperii factus est, Goering multos magistratus administravit, i.a. ab 7 Aprilis 1933 praeses ministrorum Borussiae erat et ut successor Hitleri videbatur.

In Germania nazista

[recensere | fontem recensere]

Fuit vir publicus nazista qui militiae occultae Gestapo conditor fuit et magnam partem in holocausto habuit, id est in stragibus Iudaeorum inter tyrannidem nazistam. Nam anno una cum aliis 1938 nazistis ut Iosephus Goebbels "noctem crystallorum" paravit, qua negotia et synagoga Iudaeorum incensae et deletae sunt. Praeterea hac nocte multi homines occisi aut in Castra carceralia missi sunt.

Notus est Göring servum substantiarum psychotropicarum vitii pectus habebat.

Goering et ab anno 1936 commissarius consilii quattuor annorum (theod.:"Beauftragter für den Vierjahresplan") erat. Hic magistratus oeconomiam Germanicam ad bellum gerendum praeparavit, ne Germania e.g. importationibus externarum mercium egeret. Goering inter secundum bellum mundanum copiarum aerearum dux fuit, sed cladem Germanicae aeroplanis pyrobolariis Americanis et Britannicis allatam impedire non potuit. Cum anno 1945 bellum perditum esse videretur et Hitler in Berolino a Russis oppugnato circumclusus esset, Göring, qui tum Germania australi morabatur, Hitlerum rogavit, ut ipse nunc principatum germaniae susciperet. Quo audito Hitler eum omnibus magistratibus dimisit. Paucis diebus post 7 Maii 1945 a militibus Americanis captus est.

Iudicium et mors

[recensere | fontem recensere]

Anno 1946 inter praeclaram causam Norimbergae contra nazistas Goering in ius vocatus est et die 1 Octobris capite damnatus, sed ante quam iudicium perfectum est, Goering in carcere mortem sibi conscivit die 15 Octobris 1946.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Joachim C. Fest: Hermann Göring. Der zweite Mann in ders.: Das Gesicht des Dritten Reiches. Profile einer totalitären Herrschaft (11. Auflage). Piper, Monaci et Turici 1993, ISBN 3-492-11842-9, S. 103-119
  • Heinrich Fraenkel/Roger Manvell: Hermann Göring. Verlag für Literatur und Zeitgeschehen, Hannoverae, 1964
  • Andreas Gautschi: Der Reichsjägermeister. Fakten und Legenden um Hermann Göring (3. Auflage). Nimrod, Hanstedt 2000, ISBN 3-927848-20-4
  • Guido Knopp: Göring, Eine Karriere, ISBN 3-570-00891-6
  • Richard Overy: Hermann Göring. Machtgier und Eitelkeit. Monaci 1986.
  • Dieter Wunderlich: Göring und Goebbels. Eine Doppelbiografie. Pustet, Ratisbonae 2002, ISBN 3-7917-1787-1

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Guliemum Göring spectant.
  • Opera Hermanni Göring aut de Hermanno Göring apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
Administri Oeconomiae Imperii Germanici

Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP)

Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |