Hesperides
In mythologia Graeca, Hesperides (Graece Ἑσπερίδες) sunt nymphae e Nocte natae, custodes malorum aureorum, quae in horto amoenissimo ab Hera instituto crescunt. Probitati nympharum diffidens Hera insuper Ladonem draconem centicipem adposuit custodem. Qui hortus, Hesperidum dictus, loco ignoto in extrema ora Oceani iacebat non procul a Fortunatis insulis.
De nominibus
[recensere | fontem recensere]Hesperides duae[1] vel tres vel et quattuor fuisse satis constat, sed nomina multa in fontibus variis enumerantur, inter quae repertae sunt apud Hesiodum Aegle, Erythia, Hesperusa seu Hesperethusa;[2] in Apollodori bibliotheca reperiuntur Aegle, Erythia, Hesperia et quarta illa Arethusa;[3] sed in hydria quadam a pictore Midiae saec. V a.C.n. exeunte facta nomina scribuntur Lipara, Asterope et Chrysothemis.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Evelyn B. Harrison, "Hesperides and Heroes: A Note on the Three-Figure Reliefs" in Hesperia vol. 33 (1964) pp. 76-82
- Dieter Metzler, Les representations dans la céramique attique du IVe siècle (1951) pp. 204-10