Hevringa
Appearance

Hevringa (Hefring) in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Blodughadda, Bara seu Drafna, Himinglæva, Bylgia, Duva, Hranna, Kolga, Uda, quorum sex in carmine quodam Einar Skulii filii celebrata sunt. Hae omnes undas maris figurant.[1] Nomen Hefring "unda surgens" significat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 61, 75
